« Describere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 078a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESCRIBERE
DESCRIBERE, Censum per capita imponere, eumque exæquatum in libros censuales referre :
Descriptores vero dicti, qui tributa exigebant. Greg. Turon. lib. 9.
Hist. cap. 30 :
Childebertus Rex Descriptores in Pictavos... jussit abire... ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturæ reddere deberet, cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes, quia librum præ manibus haberent, qualiter sub anteriorum Regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes : descriptam urbem Turonicam Chlotarii Regis tempore, manifestum est, librique illi ad Regis præsentiam venerunt.Idem Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Quodam tempore accidit, ut populis tributa vel census a Regibus fuissent Descripta, quæ conditio universis urbibus, per Gallias constitutis, summopere est adhibita.Infra :
Adjiciensque Rex, ut libros ipsos, quibus Inscriptus pro gravi Censu populus regni ejus tenebatur afflictus, etc.Apud Fortunat. lib. 10. tit. Poematis 14. sic concipitur :
Versus facti super mensa in villæ S. Martini, ante Descriptores.
Descriptio, Indictio, contributio, uti definitur in leg. 173. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.)
Διαγραφή, in Nov. 119. Capit. Caroli M. lib. 6. tit.
107. 109. :
Possessiones ad religiosa loca pertinentes, nullam Descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum, vel pontium.Gesta Regum Fr. cap. 34 :
Childericus autem Rex, Descriptiones novas et graves per consilium Fredegundis in cuncto regno suo fieri jussit.Vita S. Sulp. Pii Ep. Bitur. num. 27 :
Velociter insuetus aboletur census, Descriptio rescinditur impia.Ch. Adelæ Comitissæ Carnotensis ann. 1109. in Tab. Abb. Bonæval. :
Descriptionem pecuniæ, quæ consuetudinarie tallia nominatur, in burgo Bonævallensi fieri præceperam.Vide leg. 1. C. de Apoch. (10, 22.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Descriptiones etiam dictæ Recensiones prædiorum, supellectilis Ecclesiæ, librorum
ac veterum chartarum, regio nomine factæ : quod probat Mabillonius de Re Diplomatica lib.
1. cap. 2. n. 3. Vide etiam n. 4. ubi de quibusdam Episcoporum atque Abbatum
Descriptionibus. Ut iterum per Descriptas mansas æque tripertirent regnum Francorum, in Annal. Xantens. ad ann. 843.
Descriptor, in Gloss. Arabico-Lat. dictus,
qui populum per centurias et tribus dividit.