« »
 
DORMIRE 2, DORMIRE 3.
[]« 2 dormire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 183b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DORMIRE2
2. DORMIRE, Mortem obire, fato fungi, Scriptoribus Ecclesiasticis, Joan. 11. 1. ad. Corinth. 11. et 2. ad Thess. 4. Eucherius Episc. Lugdun. :
Dormire, transire, et apud Christum requiescere, ut in PS. Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
Oratio super diptycha, in Sacramentario Gregorii M. :
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum ill. qui nos præcesserunt cum signo fidei, et Dormiunt in somno pacis.
Theophilus Patr. Alexandrin. in Commonitorio :
Post baptismum in Clerum promotus, in Clero maneat, si illa (uxor) Dormierit, et post baptismum cum ea rem non habuerit.
Vetus Epitaphium Pisæ in Italia apud Laur. Schraderum :
Bene merenti in pace Sylvanæ, quæ hic Dormit, vixit annos 21. menses 3. horas 4. scrupulos 6. deposita nono Kalendas Julias.
Aliud Romæ in Ara Cæli :
Respectus, qui vixit ann. 2. et menses 8. Dormit in pace delicium.
Neque Christiani tantum, sed et Pagani veteres hac usi loquendi formula. Moschus in Epitaphio Bionis v. 104 :
Ἄμμεσ δ᾽οἱ μεγάλοι ϰαὶ ϰάρτεροι, ἤ σοφοί ἂνδρες,
Ὁππότε πρῶτα θάνομες, ἀνάϰοοι ἐν χθονὶ ϰοίλᾳ
Εὔδομες εὐ μάλα μαϰρὸν, ἀτέρμονα, νήγρετον ὔπνον.
Moschopolus Περί σχεδῶν pag. 173 :
Νήγρετος ὕπνος, ὃν ἐγρηγόρησις οὐ διαδέχεται,
cui nempe opponitur ἐγἐρσιμος ὓπνος, apud Theocritum in Herculisco v. 7. Μαϰρόν ὓπνον alii vocant, ut Orpheus hymno εἰς θάνατον, et vetus Epigramma apud Laërt. in Biante. Silius Italicus lib. 5. :
.... Et longo componit lumina Somno.
Ita longam Noctem, mortem appellat lib. 8. ἰερόν ὕπνον, Callimachus Epigr. 15. dum ait, viros præclaros non mortem obire, sed sacrum somnum dormire, quod de viris sanctitate aliqua illustribus dicebant Christiani :
Τῇδε Σάων ὁ Διόνυσος Ἀϰάνθιος ἰερόν ὓπνῳ
Κοιμᾶται, θνήσϰειν μὴ λέγε ἀθανάτους.
Quomodo etiam Sibyllina oracula lib. 1. pag. 164 :
.........οὑ γὰρ ἀνίαις
Τειρόμενοι θνήσϰον, ἃλλ᾽ ὡς δεδμημένοι ὓπνω.
Theocritus in Dioscuris v. 203. ϐαρὺν ὓπνον : idem Callimachus Epigr. 22. τὸν πᾶσι ὓπνον ὀφειλόμενον, vocant.
Dormitio, Obitus, mors, S. Cypriano Epist. 66. S. Hieronymo Epist. 29. 79. 89. S. Hilario in Psalm. 126. et aliis passim. Chron. Centul. Hariulfi lib. 4. cap. 12 :
Quod superfuit totius vitæ in sancto ibidem explevit servitio, qui etiam viii. Kal. Maii Dormitionem accepit.
Joan. Monachus[] lib. 1. Vitæ S. Odonis :
Factum est non multo post, ut ipsa Dormitionem acciperet in Domino.
Vita S. Pharonis cap. 103 :
Post Dormitionem Watberti Episcopi.
Vita Ludovici Pii ann. 816 :
Inter hæc D. Leonis Romani Antistitis Dormitio nuntiatur Imperatori.
Acta Murensis Monasterii pag. 55 :
Ut dies Dormitionis suæ cum eo celebraretur ii. Kal. Martii.
Vita S. Anstrudis Abbatissæ Laudunensis cap. 11 :
Defectus corporum, non mors, sed Dormitio et Somnus in Scripturis sanctis appellantur : quia substantia humanæ corporalitatis non tollitur, sed per gloriam resurrectionis in perpetuas æternitates reformabitur ab illo, qui mortem sua morte dissipavit.
Dormitio S. Mariæ, Deiparæ Assumptio, quæ Pausatio dicitur in vetustissimo Kalendario. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap 11 :
Jusso etiam Kebone in loco ipso usque ad Dormitionem Mariæ hospitari.
Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 14 :
...... Sanctæ Dormitio Virginis atque
In medio mense, qui sextus noscitur esse
Tunc celebrabatur.
Vulgo 15. August. Vide Haltaus. ad hunc diem. Adde Synodum Moguntinam anno 1071. Anastasium in Sergio PP. pag. 62. etc. Græcis Assumptio B. Mariæ Κοίμησις etiam dicitur. Xanthopulus in Synopsi festorum anni :
Κοίμησιν Ἅγνης, τῂν μεθάστασιν λέγω.
Passim in Menæis et Scriptoribus Græcis.
Dormitio S. Joannis. Burchardus Monach. de Casib. S. Galli cap. 2 :
Ad dexteram vero partem ejusdem capellæ Assumptionem S. Mariæ cum depinxisset, aram etiam ei ibidem consecravit : in sinistra vero parte Dormitionem S. Joannis cum decolorasset, sibi etiam inibi altare ædificavit.
[]« 3 dormire » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 183c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DORMIRE3
3. DORMIRE, Residere, Gall. Rester. Charta ann. 1310. ex Chartul. prior. Villæpetr. :
Habeant potestatem ponendi et habendiomni die tres nassas Dormientes seu jacentes in certo loco, qui incipit a cogno muri monachorum prædictorum, etc.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Dormitio, pro Interquiescentia et ἀναπαυσεῖ in eodem statu, apud Argentr. in Consuet. Brit. art. 266.