«
2 dos » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 186a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOS2
2. DOS,
ἀντιφέρνη, Donatio propter nuptias uxori a
marito facta, quæ jure Gothorum decima pars erat bonorum mariti, Longobardorum quarta,
lib. 2. tit. 4. § 1. Liutpr. 7. (2.
1.) Siculorum tertia, in Lege Neap. lib. 3. tit. 13. 15. 16. uti et
Romanorum lib. 2. Feud. tit. 9. Habentur plures formulæ ejusmodi dotis constituendæ a
marito uxori, in veteribus Formulis apud Bignonium, Goldastum, Lindenbrogium, et Galandum
de Franco Alodio pag. 321. et seq. Steph. Baluzium in Append. ad Capitularia num. 43. ex
Chartulario Casauriensi. En aliam, quam ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 34.
eruimus :
Dilectissima atque multum amabilis es mihi sponsa mea nomine Eusebia,
propter amorem et bonam voluntatem, quam contra te habeo, et pro hoc quod dicit in
Evangelio :
Relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit sibi uxori suæ, et
erunt duo in carne una, et quod Dominus conjunxit, homo non separet :
Igitur ego
sponsus tuus nomine Alabertus in pro ipsa amore, qua contra te habeo, dono tibi aliquid
ex mea hæreditate, quæ est sita in pago Gratianopolitanensi, in Comitatu Salmoriacensi,
in villa, quæ vocatur Temenonus, hoc est mansus unus, quem tenet Johannes Parvulus,
usque ad inquisitum vel inquirendum. Dono tibi et in alio loco, hoc est in ipso pago,
vel in ipso agro, et in ipso Comitatu alium mansum, in villa, quæ appellatur Durioscho,
et quantum ad ipsum mansum pertinet, vel aspicit : excepto vinea una, quem pater meus
Berardus in sua manu retinet. Hanc autem hæreditatem, sicut supra memoratum est, tibi
dono, tali videlicet ratione, ut si ex nobis hæres non remanserit, post tuum discessum
ad propinquos meos revertatur. Dono etiam tibi tertiam partem de quicquid habeo, vel
inantea conquirere potero, ut habeas potestatem ad faciendum quicquid facere volueris.
Si quis vero, quod futurum minime credimus, contra hanc cartam aliquid dixerit, non
valeat vindicari quod cupit, sed insuper culpabilis componat fisco auri uncias quinque,
et inantea hæc carta firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Alaberti, qui
hanc cartam fieri et firmare rogavit, S. Bernardi, S. Arberti, S. Constantii, S. alio
Aalberti, S. Duranni, S. Ardenei, S. Rainoldi. Data per manum Silvestri, in feria
vii. pridie Nonas Januarii, anno xxx. regni Rodulfi
Regis.
Describitur præterea in Tabulario S. Cornelii Compendiensis Charta Caroli
Simplicis, data in Atiniaco Palatio 13. Kalend. Maias indict. 10. ann. 17. redintegrante
10. In quæ hæc habentur :
Compertum sit fidelibus, quod cum nostri regni nos
negotia tractantes consiliariis, de nostro nos commonere conjugio salubre ducentes fore
et opportunum, si conjux condigna lateri adhiberetur regio, ex qua filiorum Deo largiente totius regni profutura procederet propago. Eorum itaque
admonitione sollicitati, et consiliis exhortati, quandam nobili prosapia puellam, nomine
Friderunam, communi duntaxat consensu fidelium, Deo, ut credimus, cooperante, secundum
leges atque statuta priorum, nobis Imperiali connubio sociamus, regnique consortem
statuimus. Quocirca regio eam more propriis rebus disponentes ditare, dono ei Dotis
nomine concedimus, fiscos jugiter possidendos, et pro libitu disponendos, Corbiniacum
videlicet in Comitatu Laudunensi, cum Ecclesia, etc... perpetualiter habeat, teneat
atque possideat, et quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus
habeat potestatem, etc.
Habetur denique alia ejusmodi dationis in dotem formula
in Tabular. S. Dionys. Paris. ann. 1124. quæ his verbis concipitur :
In nomine
Sanctæ et individuæ Trinitatis, Amen. Quoniam Sacramenta Ecclesiæ præsignata sunt in
fœdere nuptiarum, ut tempore opportuno de maris et feminæ conjunctione Ecclesia
dilataretur, hac de causa, ego Gaufridus Jachelinam filiam Dodonis villani in uxorem
accipio, et do ei in Dotem feodum, quod Emelina filia Chevalier a me tenet, et quicquid
habeo apud Trembliacum, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1152. inter
Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 547 :
Quapropter ego Guiraldus Amicus in Dei
nomine accipio Gualburgem in uxorem, et me do tibi in virum, et dono tibi in donatione
propter nuptias, ut Dos, quæ fuerit vel est mihi data, juxta Romanæ legis auctoritatem,
et æqualitatem redigatur ; tali siquidem pacto do tibi, ut si de te prolem habuero,
habeas quoque in vita tua ; post, ad eam revertatur..... Et ego in Dei nomine Galburgis
te accipio Guiraldum in virum, et me do tibi in uxorem, et do tibi in Dotem, ita tamen
ut Dos hæc et donatio propter nuptias, quæ fuerit vel est mihi data, in quantitate et in
pactis æquis passibus ambulent.
Charta ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch.
174 :
Jehan visconte de Touars considerans, si comme il disoit, que entre sa chiere
compaigne et espouse Blanche de Brayban, laquele, se ele le seurvit, par général
coustume de Poitou et de Touraine et des autres terres, ou les cho ses sient, notoire et
anciennement gardée et esprouvée entre toutes nobles personnes dou pays, doit avoir la
tierce partie de toute sa terre par raison de Douaire d'une part, et les héritages
doudit visconte d'autre, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quod si litigium aliquod circa
dotem oriebatur, ad curiam ecclesiasticam vel secularem pro libito, mulieribus liberum
erat causam deferre ; et id quidem ex regni consuetudine. Arest. parlam. Paris. ann. 1269.
in Reg.
Olim :
Cum secundum consuetudinem Franciæ in optione dominarum sit,
de Dotalitiis suis trahere ad curiam ecclesiasticam, vel ad curiam domini feodalis, vel
ad curiam domini superioris, ad quam curiam hujusmodi voluerint, etc.
◊ Dos, Praticis Anglis, dicitur donatio, quæ fit a viro uxori, in
ipso contractu, ad ostium Ecclesiæ, tempore desponsationis :
quæ, ut ait
Bracton. lib. 2. cap. 7. § 3.
non dicitur proprie Donatio, sed
Dotis
nominatio,
sive constitutio. Idem cap. 39. § 1 :
Dos est id, quod liber
homo dat sponsæ suæ ad ostium Ecclesiæ, propter nuptias futuras, et onus matrimonii, et
ad sustentationem uxoris, et educationem liberorum, cum fuerint procreati, si vir
præmoriatur.
Adde § 4. et Fletam lib. 5. cap. 23. § 2. Regiam Majest. lib. 2.
cap. 16. § 1. Glanvillam lib. 6. cap. 1. Littleton.
sect. 39. 40. etc.
Exstat formula ejusmodi
assignationis Dotis in ostio Ecclesiæ, in Charta Feodi pag.
157. v. in libro Anglico, inscripto
Justice of peace.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem obtinuisse
in Gallis testatur
le Roman d'Achis MS :
Le prestre fut appareillé,
A leur entrée les a seigné,
Ains n'y fut Douaires nommez,
Ne seremens ung seul jurez,
Fiance faite, ne pleuvie,
Mais le vassal reçut sa mie.
◊ Dos autem alibi constituta, quam ad ostium Ecclesiæ exigi non
poterat, eoque ipso matrimonium dicebatur illegitimum, quoad dotem, licet esset legitimum
quantum ad hæredem et hæreditatis successionem. Idem Bracton. lib. 4. Tract. 6. cap. 8. §
2. et Fleta ibid. § 4.
◊ Ejusmodi etiam dos uxori a marito concessa, apud Saxones fiebat
antequam cum ea ad prandium discubuisset,
Morgengave. ut est in Speculo
Saxon. lib. 1. art. 20. § 1. ubi cujus generis esset ista donatio, explicatur, ut et § 7.
longe diversa a dotalitio, de quo art. seq.
Liftucht. Ita porro Dos definitur in Observantiis
Regni Aragon. lib. 5. tit. de Jure dotium, § 52 :
De Foro, Dotes, quæ assignantur
per virum uxori, illæ vocantur de jure Donatio propter nuptias : de Foro vocatur Dos, et
ista talis Dos vel donatio propter nuptias, mortuo viro, redit ad mulierem, et tenebit
viduitatem in illa, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Eodem
Dotis seu
Doarii nomine apud nostros appellabatur pensio, quæ virgini vitiatæ assignabatur
ab ejus violatore, cum eam in uxorem ducere nolebat. Lit. remiss. ann. 1452. in Reg. 184.
Chartoph. reg. ch. 286 :
Il fut appointté par devant l'official d'Amiens que
icellui Michault prendroit à mariage icelle jeune fille (par lui defflorée) ou se ce ne
faisoit, il seroit tenu de lui faire Douaire.
Dos Rationabilis est,
cujuslibet mulieris de quocunque tenemento tertia pars omnium terrarum et
tenementorum
,
quæ vir suus tenuit in dominico suo,
et ita in feodo,
quod eam inde dotare poterit,
die,
quo eam desponsavit, apud
Bractonum lib. 2. cap. 39. § 2. in Fleta lib. 5. cap. 23. § 11. in Regiam Majest. lib. 2.
cap. 16. § 5. et apud Littlet. sect. 37. ubi quinque dotium species recensentur,
sicilicet :
Dos per Consuetudinem, quæ ex municipali consuetudine tertiam bonorum mariti excedit, sæc. 37. quæ forte
est media pars tenementorum mariti, ut in Francia observabatur ex Edicto Philippi Augusti
ann. 1214. quo statuit,
que la femme emporteroit la moitié de ce, que li homme a
au jour qu'il l'espouse, excepté la Couronne et plusieurs Baronnies
, ut est
apud Bellomanerium MS. cap. 13. ante quam ordinationem uxor nullam aliam dotem habebat,
quam illam, de qua convenerat.
Dos Pulcrioris, seu
Douement de la plus belle, cum scilicet uxor post mariti excessum
pulcrius, seu melius tenementum in dotem sibi eligit, sub certis conditionibus, quæ
recensentur in sect. 48.