« 1 esgardum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 307b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESGARDUM1
1. ESGARDUM, ut Esgardium 1. Litteræ Philippi Audacis Regis Franc. ann. 1277. apud D. Secousse tom. 3. Ordin. Reg. pag. 67 :
Si contra ordinacionem venerint in toto vel in parte, id ad bonum Esgardum Vicecomitis, qui pro tempore fuerit, emendetur.Edictum Philippi Pulcri Fr. Regis ann. 1302. apud Menesterium Hist. Lugdun. pag. 82. col. 2 :
Si vero de cetero per aliquem vel aliquos contra prædicta fuerit attentatum, ut dictum est, graviter puniantur, damnaque restaurabuntur... ad Esgardum Consilii nostri.Charta anni 1369. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 350 :
Ad Esgardum duorum proborum virorum per dictas partes eligendorum.Et apud Rymerum tom. 2. pag. 856. col. 1 :
Ad quos bonorum virorum electorum seu eligendorum hinc inde refertur judicium vel Esgardum, seu in quibus de inquisitione vel examinatione per eosdem facienda fit mentio.Vide Auvardum.