« 1 esse » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 314b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESSE1
1. ESSE, Status, Estat, condition, comportement. Capitularia Caroli C. tit. 11. cap. 5. apud Valentian. ann. 853. Adnunt. Karol. :
Et Comites ac cæteros fideles nostros admonemus, ut ipsi sic suum esse et vivere ordinent, qualiter propter illorum necessitatem vicini eorum ac pauperes non opprimantur.Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 601 :
In omni Esse suo venerabili pollebat modestia, etc.Lib. 8. pag. 688 :
Et in omni Esse suo sese modeste gerere nitebatur.Lib. 11. pag. 840 :
In Claustro Monachorum diu sedit, Esse eorum consideravit.Alio vero sensu videtur accipi vox Gallica, Estre, in consuetudine Nivernensi tit. 26. art. 13. tit. 31. art. 1. 6. 16. 27. tit. 34. art. 5. 7. 16. ubi pro gentilitate, seu consanguinitate videtur sumi, vel certe pro Statu ac conditione. Giotus Pruvinensis in Biblia MS. de Cartusiensibus :
Leur ordre ne blasme, ne lor Estre,Més por riens ge n'i voldroie estre,Trop ont estroit et dur convine.Chascun fet pour lui sa cuisine.