« »
 
EXPRESSIO 1, EXPRESSIO 2.
[]« 1 expressio » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPRESSIO1
1. EXPRESSIO, Enunciatio, verbum, Gall. Expression. Marius Mercator pag. 406 :
Quod vero in Expressionum summa noster sermo vincatur, non negabo ; sed non idcirco Christi mysterium non credatur, sed magis sit merito mirabilius. Quanto enim omni est mente superius et sermone, etc.
Virgil. Grammat. pag. 69 :
Unde et hii, qui non octo, sed plures orationis partes annumerare volunt, adverbium in duas partes dividunt, unam prisco nomine adverbium vocantes, alteram expressorium. Ecce enim adverbia, quæ nominibus et aliis adverbiis applicamus, non tam adjunctionem solitam, quam sensuum Expressionem significant.
Vide Exprimatio, Veritatis integrator et Expressor, dixit Tertull. in Apolog. 46.
[]« 2 expressio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPRESSIO2
2. EXPRESSIO, Clausula in instrumentis expressa. Liga anni 1338. apud Ludewig. tom. 5. pag. 488 :
Quoad omnes et singulos suos articulos, Expressiones, promissiones et sponsiones mutuorum subsidiorum, etc.
Charta anni 1356. ejusd. tom. pag. 580 :
Sub omnibus conditionibus, modis et verborum Expressionibus.