« »
 
FABRICA 1, FABRICA 2, FABRICA 3, FABRICA 4.
[]« 1 fabrica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 386a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABRICA1
1. FABRICA. Fabricæ, pro operibus publicis, leg. 13. Cod. Th. de Prætorib. (6, 4.) leg. 14. 30. de Oper. publ. (15, 1.) etc. Fabricatio publica, opus publicum, leg. 2. de Sepulcr. (9, 17.) viol. Vide leg. 37. de Decurion. (12, 1.) eod. Cod. Proprie vero Fabricæ dictæ, in quibus arma fabricabantur. Ammian. lib. 14 :
Tribunos Fabricarum insimulassent, promittens arma.
P. Carpentier, 1766.
Occurrit, eadem notione, in Correct. stat. Cadubr. cap. 116 :
Sancimus quod quotienscumque contigerit effici aliquod opus pro communi,... massarius communis.... teneat in quaterno computum.... hominum centenarii, qui laborarent sive operas darent ad Fabricam vel opus illud quod fieret.
Pro exstructione vel refectione murorum urbis seu castri accipi videtur in Charta ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 318 :
Item pro Fabrica dictæ villæ, duo modia frumenti.
Nisi eodem sensu intelligas, quo infra Fabrica 4. adeo ut civilibus perinde atque ecclesiasticis bonis attributa fuerit hæc vox.
[]« 2 fabrica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 386a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABRICA2
2. FABRICA, Gallis, Forge, Ordinatio Hospitii S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1261 :
Cambellani habent..... 12. pecias candelæ minutæ, et Fabricam ad tres equos.
Occurrit ibi pluries. Id est, Cambellani habent quidquid ferri necesse est pro tribus equis, ex fabrica Regia.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1317. in Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 3. r° :
Item concessit Felisio de Autisiodoro Fabricam seu forgiam, quam nunc habet supra magnum pontem Parisius.
Accipi etiam videtur hæc vox pro quovis ædificio, in Lege Burgund. addit. 1. cap. 1. § 7. et in Lege Bajwar. tit. 8. cap. 2. § 1. in qua alii Codd. habent basilica, ut monet Steph. Baluzius, adeo ut fabrica et basilica idem fuerint. Litteræ Alberti Imp. ann. 1300. apud Ludewig.[] tom. 6. pag. 40 :
Quæque Fabrica in Nurinberg solvet (Burgravio) unum solidum annuatim.
P. Carpentier, 1766.
Pro quavis officina, quo sensu Fabbrica utuntur Itali, legitur in Charta ann. 1048. apud Lamium in Delic. erudit. inter notas ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1034 :
Una cum casis et hedificiis et universis Fabricis suis, etc.
[]« 3 fabrica » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 386b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABRICA3
3. FABRICA, Opificium quodvis ferrarium. Tradit. Fuldenses Schannatti pag. 403 :
Slavi cxx. singulas libras lini (debent) Scutatores scuta xii. et una Fabrica.
Extractum computi anni 1327. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 216 :
Cum Dominus veniret de Jostis Tollini solvit pro Fabrica xxi. den.
Hoc est, pro calceando equo, qua notione non semel accipitur vox Fabrica in Instrumentis Dalphinalibus.
[]« 4 fabrica » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 386b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABRICA4
4. FABRICA, Proventus Ecclesiæ, illius reparationi aliisque divinum cultum spectantibus destinati, Gallis la Fabrique. Addit. 4. ad Capitul. cap. 58 :
Quod in unaquaque ecclesia cui Episcopus præest, quatuor tam de reditibus quam de oblationibus fidelium fieri debeant portiones ; ut una sit Episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta Fabricis ecclesiasticis adplicetur.
Litteræ Caroli VI. Franc. Regis ann. 1385. inter Anecdot. Marten. tom. 1. col. 1614 :
Interdum contingit, ut in Ecclesiis in quibus Prælati fructus, reditus et proventus unius anni, et Fabrica fructus alterius anni percipere consueverunt.
Testamentum ann. 1423. apud Blount in Nomolex. Angl. :
Item lego Fabricæ ecclesiæ cathedralis Hereford. xii. den. Item lego Fabricæ capellæ B. Mariæ de Bromyard xl. den. Fabrica Ecclesiæ,
in Obituario Morinensi f. 32. Occurrit præterea apud Madox Formul. Anglic. pag. 430. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 6. col. 2. pag. 19. col. 2. etc.
P. Carpentier, 1766.
Fabrice, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1476. ex Reg. 204. Chartoph. reg. ch. 183 :
La Fabrice de la parroisse de maille, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fabricales Litteras appellat Clemens IV. Papa ann. 1267. in Epistola ad Archiepiscopum Hispal. inter Anecd. Marten. tom. 2. col. 476. Litteras quibus Rom. Pontifex Regi concederet licentiam accipiendi partem proventuum ad Fabricam Ecclesiæ pertinentium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fabricales Decimæ, Ead. notione, ibid.