![[]](img/image.png)
«
2 forensis » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 549a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORENSIS2
2. FORENSIS, Hospes, qui foris venit. Acta B. Joan. Firm. tom. 2. Aug. pag. 462. col. 2 :
Non comedebat communiter nisi semel in die,.... nisi aliquando ad sociandum
Forenses cum quibus ex caritate comedebat de omnibus, et aliquando bis in die.
Vide
Forenses. De
Scolaribus Forensibus agit Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. tom. 3.
cap. 21. § 69.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forensis Burgus, Gall.
Fauxbourg, quia foras seu extra civitatem. Chronic. MS. S. Medardi
Suession. inter Valesiana, ad ann. 1240 :
Ipsi vero appropinquantes civitati
Carcasonæ a Burgensibus et illis qui manebant in Burgo Forensi, intus nocte per
traditionem sunt intromissi : civitatem vero et illos qui intus erant et custodes Regis
in crastino obsederunt........ Ipsi vero Albigenses ab obsidione recedentes totum
Forensem Burgum inclitum Carcasonæ igne combusserunt.