« »
 
FORTUNIUM 1, FORTUNIUM 2.
[]« 1 fortunium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 575b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTUNIUM1
1. FORTUNIUM, Ugutioni, Prosper eventus, et dicitur a fortuna. Eckehardus Junior de Casib. S. Gallis in Proœmio :
Operæ pretium putantibus cum infortuniis tradere Fortunia.
Infra :
Alii veritati nihil[] parcentes, Fortunia et infortunia quomodolibet erant, edixerant.
Idem cap. 3 :
Multa bonis et malis aut Fortunia prædixit aut infortunia.
Quandoque pro quavis fortuna, bona aut mala. Idem cap. 5 :
Nescio, quo loci Fortunio.
Cap. 15 :
Ut cæteros relinquamus, et nostra Fortunia tangamus.
Sub ipsorum proprio Fortunio... Dunam ascenderent
, in Epist. Johan. Archiep. Rigens. c. ann. 1190. apud Lappenb. Init. Hanseat. pag. 149.
[]« 2 fortunium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTUNIUM2
2. FORTUNIUM, Hastiludium, torneamentum. Matth. Paris ann. 1241 :
More militari, quoddam hastiludium, quod vulgariter Fortunium, imo potius Infortunium appellatur, ad virium ceperat et exercuit experimenta.
Et infra :
In contemptum meum ipsi torneamento interfuisti, et sophistice illud Fortunium appellasti.
Chron. Theokesburiensis Monasterii in Anglia :
Fortunio belli ante fratrem suum decessit.