« »
 
FRATRIA 1, FRATRIA 2, PHRATRIA.
[]« 1 fratria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRATRIA1
1. FRATRIA, ut Fratreia. Gundemarus Rex Gothorum in Hispania in Decreto, quod exstat in Concilio Toletano :
Ita ut quidam Episcoporum Carthaginensium provinciæ non revereantur contra canonicæ auctoritatis sententiam passim ac libere contra Metropolitanæ Ecclesiæ potestatem, per quasdam Fratrias et conspirationes inexploratæ vitæ omnes Episcopali officio provehi, etc.
Johan. Sarisberiensis Epist. 186. pag. 330 :
Quia ergo Archiepiscopus semel iniquam Fratriam reportaverat, et videbat ex malitia persecutoris et debilitate judicis imminere nequiorem, declinavit judicium, etc.
Ubi Fratria videtur sumi pro sententia, nescio unde deducta notione, nam φρατρία nihil ejusmodi sonat apud Græcos.
[]« 2 fratria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRATRIA2
2. FRATRIA, Fratris uxor, in Gloss. antiq. MSS. ut et apud Festum. Joh. de Janua : Fratria, Filia vel uxor fratris ; vel congregatio. Hinc in Glossis Sangerman. Lat. Gall. : Fratria, Fille ou femme de frere, ou Frarie c'est congregation, confrairie. Vide Fratreia.
[]« Phratria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 306c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHRATRIA
PHRATRIA, Societas, conspiratio, a Gr. φρατρία. Index vett. Can. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 24 :
De conjurationibus et conspirationibus, quod crimen Græci Phratrias dicunt, etc.
Vide Fratreia.
P. Carpentier, 1766.
Greg. Grimaldi lib. 1. cap. 47. Hist. leg. et magistr. regni Neapolit. :
Plurima Græcorum institutorum ibi (Neapoli) supersunt vestigia, ut gymnasia ephæborum, cœtus, curiæ (ipsi Phratrias vocant) et Græca nomina Romanis imposita.
Spon. Miscell. pag. 169 :
Phratria est Græcum vocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc.