« »
 
FRUCTUARIUS 1, FRUCTUARIUS 2, FRUCTUARIUS 3.
[]« 1 fructuarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 618c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUCTUARIUS1
1. FRUCTUARIUS, Officium in Domibus regiis : cui fructus, atque adeo candelarum et ceræ cura incumbit, in Ordinatione Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261. vulgo le Fruitier. Liber niger Scaccarii pag. 351 :
Fructuarius in domo comedet, et iii. den. hominibus suis.
Officium ipsum Fructuaria dicitur. Valet de la Fruiterie, in Chron. Flandr. cap. 72. Vide Hist. Dalph. tom. 2. pag. 394. ubi fusius de Officio Fructuariæ, et supra in hac voce. Apud Jurisc. Fructuarius est qui percipit fructus, non ut fundi dominus, sed tanquam usufructuarius ; atque hac notione sumitur in Digesto et in Chartis non semel.
L. Favre, 1883–1887.
Significat quoque Fruitier ut in Cart. N. D. Paris. III. 62. an. 1238 :
Super domo defuncti Richardi Fructuarii centum solidos.
[]« 2 fructuarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 618c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUCTUARIUS2
2. FRUCTUARIUS, Qui usufructuario jure fruitur, nostris Fruttuaire. Instr. ann. 1400. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. part. 2. pag. 485 :
Durante tempore ipsarum locationum invitis et seu irrequisitis Fructuariis construxerunt certas capannas.
Et fol. 486 :
De primo dicendum est, quod sicut Fructuarius novum ædificium in fundo fructuario, invito proprietario, construere non potest, etc.
Charta ann. 1387. in Reg. Joan. ducis Bitur. ex Cam. Comput. Paris fol. 153. v° :
Après ladicte demission, ledit Mons. le duc de Berry entrera et sera receuz en foy et hommage, possession et saisine de l'usufruit et viage d'icelles terres pour joir et user des fruiz, proufiz et émolumens d'icelle sa vie durant, tout aussi plainement en toutes noblesses et prérogatives, comme s'il estoit plain seigneur et propriétaire desdittes terres, nonobstant que par la coustume, viagere et Fruttuaire n'en deust pas si plainement user.
[]« 3 fructuarius » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 618c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUCTUARIUS3
3. FRUCTUARIUS, Qui merces in navem imponit. Passim in Legib. maritim.