« »
 
FUNDATUS 1, FUNDATUS 2.
[]« 1 fundatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 629a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDATUS1
1. FUNDATUS, Cæsarius Heisterb. lib. 6. cap. 5 :
Adeo enim in puerilibus Fundatus erat, ut, sicut ex eo audivi juvenis, scholas regeret, pueros ipsos erudiret, etc.
id est, literis instructus, quomodo Fondé etiam nos dicimus. MS. :
Panctus un vassal moult senez,
Des letres sage et Fondez.
[]« 2 fundatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 629a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDATUS2
2. FUNDATUS. Testamentum Heccardi Comitis Augustod. apud Perardum pag. 26 :
Uno palio de Fundato, uno drapo cum sirico, etc.
Chronicon Fontanell. cap. 16 :
Pallia Fundata sex.
Infra :
De vestimentis vero Ecclesiasticis largitus est pallia, quæ dicuntur Fundata, tria.
Anastasius in Vitis PP. pag. 109 :
De palliis Tyriis atque Fundatis fecit vela num. 65.
Idem pag. 122 :
Vela holoserica majora sigillata habentia periclysim et Crycem de blattin seu Fundato, num. 15.
Adde pag. 128. 130. 139. 140. 152.
P. Carpentier, 1766.
Vide Salmas. in epist. quæ est inter editas ex Bibl. Gudiana 139. ubi vestis de Fundato, dicitur Vestis, eo opere facta et aurata, quo reticula fiebant, quibus capita feminarum ornabantur. Funda enim est capitis muliebris ornamentum. Vide Funda 2.
Bulengero Fundatus, est auro textus, acu pictus : qui idem esse opinatur, quod nos Estoffe à fond d'or vulgo dicimus :
Drappo di Fundo d'oro,
Dominico Magrio. Sed cum hæc vox tribuatur etiam vasis argenteis et aureis, non video, quomodo de acupictili usurpari possit. Calix Fundatus argenteus, apud eumdem Anastasium pag. 109. Calix major Fundatus, pag. 126. 131. Gabata aurea Fundata, pag. 122. Chron. Casinense lib. 1. cap. 28 :
Item duo argentea vasa ponderis librarum 30. et Fundatos duplices 8. Item vasa duo argentea anaglypha inaurata, etc.
Vide Exfundare et Profundus.
Aliud videtur Fonds de cuve, in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regis ann. 1351. cap. des Pennes, ubi est vestis species :
Pour fourrer une cotte hardie et Fons de cuve, qu'il ot en compagnie avec M. le Dauphin à ladite feste, pour la cotte une fourrure de menu ver, tenant manches et tout. 290. ventres, le chaperon 100. et le Fons de cuve 603.
Alibi :
Pour le Corps du Roy, un Fons de cuve d'un marbre, doublé d'un autre marbre, fait à Avignon, quant mondit Seigneur y estoit.
Continuator Nangii. ann. 1378. de Rege Carolo V :
Et estoit vestu d'une cotte hardie d'escarlate vermeille, et d'un manteau à Fonds de cuve fourré.