« 1 furnire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 636c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURNIRE1
1. FURNIRE, Præbere, instruere,
Fournir. Furniri, se fournir de quelque chose, apud Sanutum lib. 1. part. 1. cap. 2 :
Cum in Cypro tanta quantitas zuchari nascatur, quod Christiani poterunt competenter Furniri.Nata vox apud nostros videtur a Furnis, cum cocturis suis plene instructi sunt, ita ut nihil in eos immitti possit. Vide in Hospitarius, et Oct. Ferrarium in Fornire.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1203. in
Chartul. S. Sulpit. Bituric. : Prior de Acheriis.... tenebitur Furnire duos cereos ad illuminandam ecclesiam.Hinc Fournemens dicitur Præstatio, quam quis quolibet anno præbere debet, in Charta ann. 1247. ex Lib. albo episc. Carnot :
Quinque solidi et duo denarii annui redditus, pro redditu qui dicitur Fournemens. Fornesture,Supellex necessaria ; sive ad victum sive ad vestitum spectans, in Vita J. C. MS. ubi Discipulos alloquitur :
Quant par le mont vos envoiai,....Failli vous onques Fornesture,Ne besoingnable vesteure ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Furnitus Lectus, Gallice Lit garni. Statuta Collegii Bonicurtii ann. 1357. tom. 1. Instr.
Histor. Paris. pag. 443 : ProvideatFundatio Collegii Bajoc. ann. 1308. ibid. pag. 616 :(scholaris)sibi de lecto Furnito, videlicet culcitra, pulvinari, duobus paribus pannorum lineorum et copertura.
Legamus eis octo lectos Furnitos de iis quos habemus Parisiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornire, Eadem notione, in Chartul. S. Vandregesili tom. 1. pag. 361. et tom. 2. pag.
1335. et apud Murator. tom. 10. col. 1114. et 1138.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornitus, Instructus, Gall. Fourni, muni, garni. Notitia Ecclesiæ Agrigentinæ in
Sicilia sacra Rocchi Pirri pag. 293 : Tenetur thesaurariæ S. Gerlandi unam cappam de diaspro auri samito vel tartarisco aureo de sindone foderatam, et alias de aurifrisio Fornitam conferre. Turris Fornita omnibus necessariis ad prælium,in Annal. Genuens. Jacobi Auriæ lib. 10. ad ann. 1290.
Fornimentum, Supellex necessaria, vox Gallica. Tabularium Abb. Conchensis in Ruthenis Ch.
446 :
Et cum infans intraverit Monasterium, habeat totum Fornimentum suum, et unam bonam mulam, cum alio bono causimento suo, quod facere voluerit.Charta anni 1389. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Pro provisione et Fornimento gabellæ.Codicillus ann. 1481 :
Duas suas legat triremes novas nondum completas cum suis Fornimentis.Gallice diceremus, Avec tous ses agrez. Informationes Civitatis Massil. de passagio transmarino in MS. Sangerman. :
Item decostabit navis cum suo Fornimento et apparatu et cordis quinque millia lib. Turon. parvorum. Fornimentum arborum navis,ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forinimentum, pro Fornimentum. Testamentum Guillelmi ann. 1211. apud Acherium tom. 9.
Spicil. pag. 157 : De aliis Clericis Ecclesiæ Castelli et de eorum Forinimento fiat, sicut statutum fuit tempore consecrationis Ecclesiæ de Castello.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Furnimentum. Eadem notione. Procuratio de matrimonio inter Carolum filium Bernabovis et filiam
Joannis Comitis Armaniensi ann. 1382. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1519 :
Item ad conveniendum cum præfata domina seu legitima persona, necnon cum præfato domino genitore suo ..... de quantitate et qualitate dotis ac jocalium et Furnimentorum eidem viro suo dandorum, etc.
Fruniri, pro Furniri, perperam scribitur in Epistola Guillelmi de Carnoto Magistri
Templi ad Honorium III. PP. apud Hieron. Rubeum in Histor. Ravennat. lib. 6 :
Est et aliud incommodum videlicet super equitaturis adeo grave, quod equi nullo modo possunt venales reperiri. Quocirca universis Cruce signatis ac signandis bona fide consulatis, quatenus de prædictis se studeant Fruniri, etc.