« »
 
GENERATIO 1, GENERATIO 2, GENERATIO 3.
[]« 1 generatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 053c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERATIO1
1. GENERATIO, Gradus cognationis et affinitatis, intra quem matrimonia contrahi vetant Canones, et agnatio computatur. Cognati generis matrimonia, (verbis utor Sirmondi) et divinæ Leges coercuerunt, et humanæ, tum civiles, tum canonicæ. Ac sacris quidem literis apud Hebræos de paucis, iisque proximis cautum fuit : nec longius fere processit interdictum, quam ne fratris sororisve filia copularetur : quod terrenis legibus in Republica Romana obtinuisse innuit Gregorius M. lib. 12. Ep. 31. ad Augustinum, firmatque lex 23. et 24. D. Cond. instit. (28, 7.) lex. penult. de Ritu nupt. (23, 2.) lex. 19. C. de Nupt. (5, 4.) Imperatores Christiani etiam consobrinas jungi vetuerunt, ut Theodosius, tantum, ut ait Sext. Victor,
pudori tribuens, ut consobrinarum nuptias vetuerit tanquam sororum
. Quare sine Principis venia ducere non licebat, quod declarat Cassiodori
formula, qua consobrina legitima fiat uxor
, lib. 7. Ep. 46. Atque divinæ istæ et Imperatoriæ leges diu satis obtinuere, quod colligere licet ex Synodo Agathensi can. 61. Epaunensi can. 30. Aurelianensi III. can. 10. Turon. II. can. 21. et ex Ennodio lib. 5. Epist. 34. Vide Cujacium lib. 8. Observat. cap. 28. lib. 16. cap. 37.
Primus autem Gregorius M. videtur induxisse, ut cognationis gradus, intra quem matrimonia vetarentur, ad septimum produceretur, lib. 12. Epist. 32. ad Felicem :
Progeniem,inquit, suam unumquemque de his, qui fideliter edocti, et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus Generationem, et quamdiu se cognoscunt affinitate propinquos, ad hujus copulæ non accedere societatem
. Quibus consona deinceps decrevere Gregorius III. PP. Epist. ad Bonifac. Mogunt. Zacharias PP. in Epist. ad Pipinum, Nicolaus PP. in Ep. Capitularia Caroli M. lib. 6. cap. 80. Hincmarus Opusc. 55. Concilium Wormaciense sub Adriano PP. cap. 32. Concilium Duziacense II. ann. 874. in synodica Epistola, Romanum ann. 8063. cap. 9. Londoniense ann. 1102. cap. 14. Londoniense ann. 1125. cap. 16. etc.
Cognationis vero gradus, non a fratribus et sororibus, ut quidam volebant, sed ab eorum filiis numerari debere, sanxere Concilium Salegunstadiense, cap. 11. et Alexander II. PP. apud Ivonem part. 9. cap. 6. et 33. q. 5. c. 2.
Verum an septimus cognationis gradus ad matrimoniorum interdicta locum [] ubique et semper habuerit, dubium facit, quod Concilium Wormaciense sub Adriano PP. can. 32.
in copulatione fidelium Generationis numerum non definit ; sed id statuit, ut nulli Christianorum liceat de propria consanguinitate uxorem accipere, usque dum Generatio recordatur, cognoscitur, aut memoria tenetur
. Mox cap. 78. ad quartam generationem ejusmodi interdictum reducere videtur, hisce verbis :
In quarta Generatione nullus amplius conjugio copuletur.
Quæ habentur etiam in Concilio Moguntino I. ann. 847. cap. 30. Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 1 :
Si in quarta progenie reperti fuerint conjuncti, non separamus ; in tertia vero si reperti fuerint, separentur, etc.
Eadem habet Regino lib. 2. cap. 212.
Apud Wisigothos intra sextum gradum interdictæ erant nuptiæ, lib. 3. tit. 5. § 1. ut et apud Græcos, ex Georgio Pachymere lib. 6. Hist. cap. 6. lib. 9. cap. 4.
Sed tandem hunc Canonum rigorem temperavit Innocentius III. PP. in Concilio Lateranensi ann. 1215. cap. 50. in quo prohibitionem copulæ conjugalis intra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum cohibuit. Vide Rabanum in Ep. ad Humbertum Episcopum tom. 6. pag. 165.
Raro autem in ejusmodi cognationibus Dispensationem, uti vocant, indulsisse summos Pontifices, argumento est, quod de Philippo Pulcro Rege Franciæ narrat hisce verbis Joannes Hocsemius in Joanne Guidonis Episcopo Leodiensi cap. 14 :
Nec sine mysterio est, quod Rex Philippus istam Johannem (hæredem Regni Navarræ) dispensative duxit uxorem, quia antea in tali gradu consanguinitatis, (et tamen non attinebant sibi ad invicem in tertio) non fuerat dispensatum cum Regibus Franciæ, de quo tempore memoria haberetur, nec tunc tanta necessitas videbatur, ut dispensari debuisset : quam dispensationem Honorius PP. IV. difficulter concessit, et nihil boni ex illa provenire prædixit : quod impleri videtur, quia nullus hæres in regno ex isto conjugio existit, qui ad posteros filios masculos perduxerit, quoniam ipsi tres filii eorum, scilicet Ludovicus, Philippus et Carolus, sibi successive per obitum succedentes, quamvis quilibet eorum masculum genuerit, tempore tamen mortis suæ nullum masculum, sed tantum filias reliquerunt, sicut præsentia tempora oculis manifestant.
Dispensationum ejusmodi exempla longe antea produnt Scriptores, Otto de S. Blasio cap. 51. et alii. Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 1. pag. 454. tom. 3. pag. 301. 343. 1157. 1185.
Generatio. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 51. § 4 :
Si quis in quatuor suis Generationibus,
in Germ. von sinen vier anen.
hoc est, ex duobus avis, et duabus aviis, ac patre et matre, indiffamati juris est, illum in jure suo nemo infamare potest, si non solus ei personaliter prius derogavit
. Adde § 5. et art. 1. § 19. Hinc forte ortum habuit nobilitas, quæ quatuor generationibus nobilibus fulcitur et probatur, quam Noblesse de nom et d'armes appellant nostri, de qua copiose egimus ad Joinvillam Dissert. 10. Libert. Clarim. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 601. art. 19 :
Omnes autem hereditates eorum, hæredibus suis propinquioribus remanebunt usque ad quartam Generationem.
Generatio, Temporis Generatio, pro [] sæculo, apud Liberatum Diaconum cap. 3.
[]« 2 generatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 054b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERATIO2
2. GENERATIO, apud Cistercienses, pro Familia vulgo Filiation. Stat. ejusd. ord. incerti anni cap. 9. ex Cod. Hardenh. :
Item cum propter guerrarum disturbia et malitiam temporis complures abbates ordinis nostri ad solvendum cotas contributionum sibi impositas sint plurimum impotentes, domino Cistercii et quatuor primis, cuilibet in Generatione sua, committet capitulum generale, ut inspectis necessitatibus singulorum, etc.
[]« 3 generatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 054b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENERATIO3
3. GENERATIO, Genus, species, Gall. Sorte, espece. Barel. serm. in festo S. Th. Cantuar. :
Quatuor sunt Generationes personarum, quæ gaudent in hoc mundo. Primi sunt mansueti,... secundi adulatores, tertii fatui, quarti gabadei.