« »
 
GENUINUM 1, GENUINUM 2, GENUINUM 3.
[]« 1 genuinum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENUINUM1
1. GENUINUM, Nativitas.
Natale Genuinum
, in lib. 3. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 53. ut distinguatur a Natali dignitatis initæ. Martyrol. Rhabani : V.
KL. Febr. Romæ S. Agnetis Virginis Genuinum, hoc est, de Nativitate
. Genuinus natalis dies, in leg. 11. et 17. Cod. Th. de Proximis, Comitib. etc. (6, 26.) quo quis in lucem editus est. Ita etiam usurpat Silvius in Laterculo apud Bollandum. Vide Dissertationem nostram de Nummis Imper. Byzant.
[]« 2 genuinum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENUINUM2
2. GENUINUM, Quod generat. Otto Frising. Episc. lib. 1. de rebus gestis Friderici I. Imp. cap. 5. apud Murator. tom. 5. col. 642 :
Quicquid est, Genuinum est, aut nativum, sicut autem Genuinum non potest esse non simplex, et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium ; ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus quid Genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tanquam generans, et non genitum, id est, carens generatione. Nativum velut natum aut genitum descendens a Genuino, unde Plato : Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione ; quid item quod gignitur, nec est semper.
[]« 3 genuinum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GENUINUM3
3. GENUINUM. Sextus Platonicus lib. 1. de Medicina Animal. cap. 1. n. 14 :
Patellam cervinam, hoc est, Genuinum, si tecum habeas, non surgunt inguina, etc.
Cap. 5. n. 22 :
Genuinum capræ si stercori commisceas, etc.
Ubi Humelbergius per Genuinum, testiculos, aut naturam, aut tale quid intelligi putat : observatque a Celso lib. 8. cap. 1. patellam appellari commissuram femorum osse parvo, molli et cartilaginoso tectam. Vide Patella.