« 1 gleba » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 077b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GLEBA1
1. GLEBA, Fundus, prædium, in lege 72. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) Servi Glebæ,
Prædio adscripti. Vide Servus Glebæ.
Gleba,
Gleba Senatoria, Glebalis functio, pensio, præstatio, etc. Certum vectigal, quod pro possessionibus, ac postmodum in modum oblationis, Imperatori a Senatoribus pensitabatur, de quo JC. et copiose præ ceteris Juretus ad Symmach. lib. 4. Epist. 62. et Jacobus Gotofredus ad tit. de Senator. et de Glebali Collat. Huc forte spectant verba Hesychii, γλέϐα, ὰξίωμα, συγϰλήτου. Vide Follis.
Gleba, Cowello et Praticis, peculiari significatione sumitur pro terris illis ; quæ
pertinent ad beneficinm ecclesiasticum et Parochiale ; vel quæ Ecclesiis datæ sunt in
dotem, ut habet Lindwodus, et ex eo Cowellus. Fleta lib. 3. cap. 2. § 18 :
Gleba proprie est solum datum, cui advocatia Ecclesiæ est annexa.Atque ita sumitur vox Gallica Glebe, in Consuetudine Normanniæ art. 142. 157. ut apud Anglos Glebe, et Glebeland. Ingulfus :
In primis totam insulam Croilandiæ pro Gleba Ecclesiæ et pro situ separali ejusdem Monasterii... dono.Charta Simonis Archiepiscopi Cantuariensis :
Item habebit vicarius duas acras terræ arabilis de dote sibi de Gleba ipsius Ecclesiæ juxta ipsam Ecclesiam jacentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Glebales Terræ, Eadem notione, apud Rymer. tom. 14. pag. 746. col. 2.Glebatica, et transmissibilis servitus, in Testamento Perpetui Turonensis Episcopi.
Vide Servus Glebæ.