« 1 indiculus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 342c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDICULUS1
1. INDICULUS, vel Indiculum, Epistola, sed proprie ea, qua quid præcipitur, seu
indicitur, quæ videtur vocis origo. Nam in Vita sancti Desiderii Episcopi Cadurc.
cap. 8. habetur
Indiculus Dagoberti Regis, ad Sulpitium Archiepiscop. Bituricensem, quo præcipit, ut eum ad Cadurcensem Ecclesiam ordinet ac consecret ; cujusmodi est formula 6. apud Marculfum lib. 1. quæ inscribitur
Indiculus Regis ad Episcopum, ut alium benedicat. Sic porro Dagoberti Indiculus clauditur :
Quod vero indicimus, manus nostræ subscriptione, ut mos est, decrevimus roborare. Dagobertus Rex subscripsit.At cum apud Marculfum similis Epistola form. 5. ejusdem exstet argumenti cum hoc titulo :
Præceptum de Episcopatu,putat Bignonius, id esse discriminis inter Indiculum, et Præceptum, quod hoc majoris fuerit auctoritatis diploma, non modo manu propria subscriptum, sed etiam sigillo roboratum, quo caruerit Indiculus. Idque elicit ex Capit. Caroli Magni lib. 3. cap. 58 :
Et si sacramentales homines cum ipso venire renuerint, jussione Dominica, aut Indiculo, aut sigillo ad palatium venire cogantur.Indiculos ejusmodi Regum, eorum manu subscriptos docet præterea Epistola Sigeberti Regis ad eumdem Desiderium, quæ est 17. ex iis, quas edidit Canisius :
Et ut certius credatis, hunc Indicolum manu propria subter subscripsimus : Syggibertus Rex sub.Ita porro pro Epistola præceptoria Indiculum usurpant Hormisdas PP. apud Baron. ann. 515. n. 24. ann. 519. n. 3. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 45. lib. 8. cap. 28. Fredegarius Scholast. cap. 40. Marculfus lib. 1. form. 26. 27. Agobardus de Insolentia Judæor. pag. 61. Capit. Caroli Calvi tit. 11. Anastasius in Nicolao I. pag. 211. tom. 1. Histor. Franc. pag. 883. Hincmarus Remensis Opusculo 34. § 4. in Concilio Dusiac. 1. part. 2. cap. 27. Asserus de Reb. gest. Ælfredi pag. 14. ubi perperam Indiliculus bis legitur, etc. Indiculorum bibli, in Epistola Alberti Abb. Miciacensis ad Johannem XVII. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 440.
P. , 1766.
◊ Etiam Notitia seu index
ad modum epistolæ scriptus, quo aliquid indicatur aut notificatur. Nomen cæteroquin
genericum, quo non unius speciei literæ significantur. Vanum est quod inter
Indiculum, et Præceptum assignat discrimen Bignonius :
Indiculos quippe ut et Præcepta sigillo aut annulo regio roborata
fuisse docet Agobardus de Insol. Judæor. pag. 61 : Venientes itaque primum Judæi, dederunt mihi Indiculum ex nomine vestro, et alterum ei qui pagum Lugdunensem vice comitis regit, præcipientem illi ut auxilium ferret Judæis adversum me. Quos Indiculos, licet ex sacro nomine vestro recitarentur, et vestro annulo essent signati, nullatenus tamen credidimus ex judicio vestro tales prodisse.Consule novum Tract. diplom. tom. 1. pag. 270.
◊ Interdum tamen pro quavis Epistola hanc vocem deprehendere
licet apud Gregorium Turon. lib. 8. cap. 2. Marculfum lib. 1. form. 9. lib. 2. form. 42.
50. in Capit. Caroli Magni lib. 4. Append. 3. cap. 5. etc.
Indiculum, neutro gen. apud Avitum Vienn. Epist. 28. Gregorium Turon. lib. 8. cap. 28. in
Diurno Romano cap. 2. tit. 19. cap. 3. tit. 8. in Vita S. Samsonis Episc. Dolens. lib. 1.
cap. 42. Epist. 51. 94. et 104. inter Epistolas sancti Bonifacii Archiepiscopi Moguntini,
apud Eddium Stephanum in S. Wilfrido cap. 47.