« »
 
LACTA 1, LACTA 2.
[]« 1 lacta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 007b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LACTA1
1. LACTA, Defectus ponderis in moneta, ut Lactare, deficere in pondere. Assisa ann. 6. Joannis Regis Angl. de moneta :
Assisum est de moneta, quod vetus moneta currat, unde quælibet libra sit Lacta 2. sol. 6. den. ad plus : et illa libra, quæ plus Lactavit, et denarii, qui plus Lactaverint, perforentur et reddantur, sicut alias provisum est.
Lactum, Eadem notione. Leges Ethelredi Regis editæ apud Wanetyngum § 28 :
Et diximus de mercatoribus, qui falsum et Lactum afferunt ad Portum,... vel eadem lada se innoxient, quam prædiximus, quod in ipsa pecunia nil immundum sciebant, unde suam negotiationem exercuerunt.
Ex his emendandus locus in Fleta lib. 1. cap. 22. § 6 :
Sunt monetarii Regis, qui ultra assisam licitam argento Lacum imponunt, quidam autem debitum pondus libræ non apponunt.
Legendum enim Lactum, Anglis Lacke, est defectus : to Lack, deficere, unde forte vocis origo.
[]« 2 lacta » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 007b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LACTA2
2. LACTA. Lacerta. Dief.