« »
 
LECTIONES 1, LECTIONES 2.
[]« 1 lectiones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 052a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTIONES1
1. LECTIONES, Excerpta ex SS. Patribus, quæ in singulis horis tam nocturnis, quam diurnis dicuntur : ita vero appellantur, quia non cantantur, ut Psalmus vel Hymnus, sed leguntur tantum : illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quæritur. Ita Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 43. Harum usus in Ecclesia antiquissimus, in officio præsertim nocturno, ut liquet ex Cassiano lib. 2. de Cœnob. Instit. cap. 6. et aliis quos laudat Gazeus ad hunc Scriptorem. Sigebertus ann. 807 :
Carolus Imperator per manum Pauli Diaconi sui decerpens optima quæque de scriptis Catholicorum Patrum, Lectiones unicuique festivitati convenientes, per circulum anni in Ecclesia legendos compilari fecit.
Agobardus de Correctione Antiphonarii cap. 29 :
Habet et (Ecclesia) librum Lectionum ex divinis libris congrua ratione collectum.
Vide Lectionarius.
[]« 2 lectiones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 052a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTIONES2
2. LECTIONES, Auctoritates, allegationes, testimonia Jurisconsultorum legum quæ adducuntur ad confirmandam aliquam sententiam. Vide Jacob. Gothofredum ad leg. 9. Cod. Th. de Infirm. his quæ sub tyr.