« »
 
LECTUS 1, LECTUS 2.
[]« 1 lectus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 054c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTUS1
1. LECTUS, Feretrum in quo defunctorum cadavera efferuntur tumulanda, apud Julianum Antecessor. Constit. 53. ubi etiam maximorum, vel deauratorum lectorum fit mentio, in quibus ad majorem pompam deferebantur magnatum ac procerum cadavera, quique in scheuophylacio Ecclesiæ asservabantur. Epiphanius
ϰατὰ ἀνομοιῶν : Κλίνας ἐποίησε τοῖς σώμασιν τῶν ἐξοδευόντων ποιῆσαι ἐν ἀριθμῷ τινὶ, ϰαὶ ἄνευ τῶν ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐπιτεταγμένων οὐϰ ἐξεϰομὶζειτο σῶμα τῶν τελευτώτων.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Notum sit omnibus hominibus, quod Abbas Galterius dedit Bosoni Presbytero de Ponte præ Capellania sua tertiam partem de appenditiis Ecclesiæ S. Laurentii de Ponte, de oblationibus, de primiciis, de decimis, de sepultura, excepto Lecto in quo defunctus ad Ecclesiam deportatus fuerit, etc.
Vide Glossarium mediæ Græcit. in Κλινάριον.
Lectus, Feretrum in quo Sanctorum corpora quiescunt, apud Adrevaldum de Miraculis S. Benedicti cap. 29 :
Fatentur facinus, seque ob id Ecclesiam ea hora ingressos, ut omne aurum atque argentum cum gemmis a S. Benedicti Lecto extrahentes auferrent.
Vita S. Wilibrodi cap. 28 :
Inque loco sancti quo stant sacra Lectula Patris
Sæpius ætherium lumen venisse videtur.
Guill. Bibliothecarius in Stephano VI. PP. sub finem :
Oratorium B. Gregorii, ubi ejus Lectus habetur.
Adde librum de Miraculis S. Lamberti Episcopi Trajectensis, Historiam Translat. S. Gorgonii cap. 14. Thietfridum Epternac. in Florib. l. 3. cap. 7. etc. Vide Lectica.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectulus. Descriptio Ecclesiæ Gemeticensis :
Introrsus domus alma fulget, habitantibus digna, ab Euro surgens Ecclesia, crucis instar erecta : cujus apicem obtinet alma virgo Maria, ante altare faciem Lectuli condente beatissimo Filiberto, pictum gemmarum lumine, comtum auri et argenti congerie.
Hunc in locum adnotat Mabillonius lib. 1. de Liturg. Gallic. cap. 8. n. 3. Lectus seu Lectulus vocabulis aliquando altare, aliquando Sancti tumulum significari. In Actis S. Anstrudis Abbatissæ Laudun. n. 33. sæc. 2. Benedict. pag. 983. Adalsinda, quæ ei successerat, cælitus admonetur,
Ut Lectum citius faciat ædificari
 : quod cum ab alia Sanctimoniali, cui id revelatum fuerat, audisset,
intellexit Lectum illum significare altare
. At in Actis S. Trudonis num. 25. ibid. pag. 1084. quidam
ante Lectum piissimi Patris
, id est, ante ejus tumulum, se prostrasse dicitur : quo sensu passim apud auctores mediæ ætatis reperitur, ut apud Gregorium lib. 1. de Miraculis S. Martini cap. 33. ubi Lectuli S. Martini pro tumulo meminit. Hinc conficit Vir eruditus omnino dici posse Lectulum hoc loco esse mensam ipsam altaris, cujus summa pars Altare appellatur ab hoc Auctore, qui sæculo septimo florebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectus. Testamentum Sauræ de Medullione uxoris Petri Izoardi Domini de Aysio ann. 1286. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 61 :
Imprimis eligo mihi sepulturam [] in cimeterio Fratrum Prædicatorum de Avenione, ubi relinquo Lectum meum honorifice ornatum et completum condecenter.
Hic observat Cl. Historicus consuetudinem hanc olim obtinuisse, præsertim apud nobiliores matronas, ut Lectum suum omnibus ornamentis instructum Ecclesiis, in quibus sepeliebantur, legarent, ad instar virorum, qui sæpius equum, arma aliosque suos apparatus bellicos Ecclesiis largiebantur, eumque usum ita deinceps invaluisse, ut ab Ecclesiasticis viris tanquam debitum exigeretur, atque inter Ecclesiæ redditus annumerarentur : hinc lecti aliquando pecunia redemti. Testamentum Agnetis Fucigniaci, matris Beatricis Dalphinæ, ann. 1262. ibid. pag. 62 :
Je doin ma courtre pointe et mon cuverture lai où je serai sevelie, et mon Lit de plumes ensemble.
Testamentum Clementiæ Ludovici Hutini viduæ :
A la grand Maison Dieu de Paris, si nous mourons en France, le Lit ou nous jarrons à l'heure de nôtre mort, ou si nous mourrons autrepart quatrevintz livres Parisis.
Libertates concessæ Viennensibus per Johannem Archiep. ejusdem urbis, et ab Innocentio IV. PP. confirmatæ ibidem :
Et si ex consuetudine ad aliquas (Ecclesias) pertinet Lectus morientis, non melior si plures habeat, sed mediocris duntaxat exigatur.
Notitia Eccl. Diniensis ad ann. 1320. pag. 83. Edit. Paris. ann. 1654 :
Bona, proventus... Præposituræ consistunt... in Lectis mortuorum et in guagiis spiritualibus.
Sententia Aldefonsi Comitis Tolosani ann. 1131. de controversia inter Bermundum Episc. Biterr. et Rogerium et Raimundum Trencavellum Vicecomites :
Conquerebatur prædictus Episcopus.... de cartis sponsaliciis et de Lectis mortuorum... quæ omnia prædicta tam ipsi fratres quam Burgenses villæ Bitter. Domino Deo et Ecclesiæ Biterrensi auferebant... de calcheriis et mortuorum Lectos et cereos usaticos in villa Biterr. habeat, sicut Arnaldus, modo Archiepiscopus, cum esset Episcopus, habuit.
P. Carpentier, 1766.
Lectus Funerorum appellatus is, qui ecclesiæ a morientibus concedebatur, et sæpius pecunia redimebatur ab hæredibus. Charta ann. 1427. in Tabul. Gellon. :
Item quod hæredes seu successores patrum et matrum familias parrochiarum ejusdem loci, habentium in bonis usque ad valorem 300. mutonum auri, dent et solvere teneantur ipsi abbati et ejus successoribus pro Lecto funerorum duos mutones auri, quorum novem valeant unam marcham argenti.
Lectus firmarius, perperam pro Funerarius. Vide supra Fimarius.
P. Carpentier, 1766.
Huc spectat hodiernus etiam usus ecclesiæ Parisiensis ab anno 1168. inductus, et post quampluribus arestis firmatus et maxime 8. Apr. ann. 1683. tom. 5. Diar. Audient. edit. ann. 1707. pag. 11. quo lectus archiepiscopi et cujuslibet canonici decedentis vel dignitatem abdicantis, ad xenodochium Parisiense ex jure pertinet.
Lectos Rectorum, seu Curionum, decedentium sibi de consuetudine arrogasse Archidiaconos et Archipresbyteros in diœcesi Turonensi, docemur ex Concilio Andegavensi ann. 1365. cap. 11. quo id juris lecti ad certam pecuniæ summam redigitur.
P. Carpentier, 1766.
Idem jus archiepiscopo Lugdunensi in decanum capitulumque suæ ecclesiæ competebat, quod iis remittit Charta ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 327 :
Remittit (archiepiscopus) dictis decano et capitulo et successoribus suis.... [] omnia jura et emolumenta Lectorum decani, dignitatum, canonicorum, custodum, militum, incorporatorum et capellanorum perpetuorum dictæ ecclesiæ decedentium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectus Obsequiorum, Mausoleum seu lectus ad pompam funebrem ornatus. Extractum Computi ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 282 :
Item magistris qui laboraverunt in opere Lecti obsequiorum quondam bonæ memoriæ domini Guigonis Dalphini gros. xiv.
P. Carpentier, 1766.
Lectus Mortalis, Quo quis moriens jacet, nostris Lit mortel, vulgatius Lit de la mort. Assis. apud Cadom. ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A :
Bene potest quilibet dare de hæreditate sua in Lecto mortali.
Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 421 :
Item se ung homs mariez veut porteir héritaige fours de ses mains au Lit mortel de sa femme, faire le puet.
Lit. remiss. ann. 1396. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 247 :
Laquelle défuncte estant en son Lit mortel et recordant son tort, pardonna audit suppliant pluseurs foiz sa mort.
L. Henschel, 1840–1850.
Lectulus Ægritudinis, Eodem intellectu. Chart. ann. 1271. in Guden. Cod. Dipl. tom. 2. pag. 178 :
In Ægritudinis lectulo positus ... meum sub hac forma condidi testamentum.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Bett-bret, col. 159.
P. Carpentier, 1766.
Lectus Partus, In quo puerpera jacet. Charta ann. 1207. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus ch. 56 :
Omnia parrochialis juris officia tenebitur sicut prius parrochialis presbyter adimplere, videlicet baptismata parvulorum, sollempnia nuptiarum, receptiones post Lectum partus ad Missarum sollempnia mulierum, visitationes infirmorum et mortuorum pariter sepulturas.
P. Carpentier, 1766.
Lectum Mariti Observare vel Lectum suum Custodire dicitur uxor, quæ fidem priori marito datam servat, ad secundas nuptias non convolando. Charta ann. 1113. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. Leon. Urbevet. part. 2. pag. 315 :
Tunc prædicta Cæcilia habeat de omnibus prædictis rebus ususfructus, donec Lectum mariti sub casto ordine observaverit ; sic prædictus Ugo comes judicavit et confirmavit in ea infirmitate, in qua mortuus fuit.
Testam. Joan. de Luxemb. comit. Cupers. ann. 1395. ex Bibl. reg. :
Item... fecit tutrices et ballias dominorum filiorum et filiarum suarum dominam Johannam de Sancto Severino comitissam Cupersani socrum suam et præfatam comitissam Cupersani consortem suam, donec dicta domina comitissa consors sua Lectum suum custodierit et ad secunda vota non convolaverit.
Lectus Plumalis, Lit de plume, nostris in Legibus Burgor. Scoticor. cap. 125. § 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectus Vestitus, Omnibus ornamentis instructus. Formulæ Andegav. art. 53 :
Transcribo ad ipsa per hanc epistola atque cessione, hoc est, casa cum curte vel omni circumcincto suo, hoc est mobile et immobile, Lecto vestito, campo ferente modius tantus, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Lectus Ferreus, Catasta, tormentum ad cruciandos captivos comparatum, in quo jacebant supini manibus pedibusque ligatis. Chron. Mont. Seren. apud Mencken. tom. 2. pag. 168 :
Eumque captum et in castro Kirchberg custodiæ traditum, Lecto Ferreo et multis malis usque ad mortem suam oppressum detinuit.
Vide Haltaus. voce Bette.
P. Carpentier, 1766.
Lectus Justitiæ, vulgo Lit de justice,[] Tribunal judiciarium, cui rex præest. Arest. ann. 1416. in Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 82. r° :
Quæ per nos in nostro magno consilio ordinata extiterant, et in Lecto Justitiæ revocata et adnullata extiterant, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectus, ûs, in Actis Monasterii Murensis, si tamen librarii mendum non est, apud Eccardum in Orig. Hasburgo-Austriac. pag. 221.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lectus, Alveus, Gall. Lit d'une riviere. Chron. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 789 :
Flumina episcopatus Parmæ creverunt et exierunt de Lectis suis.
Recurrit ibidem col. 792.
[]« 2 lectus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTUS2
2. LECTUS, Pluteus precatorius, vel Tapes super terram stratus. Pontif. Senon. ad usum eccl. Paris. :
Cum autem venerit episcopus in medium ecclesiæ, fiant ibi letaniæ et prosternat se episcopus super Lecto aut solio ibidem præparato.