« »
 
LIGATURA 1, LIGATURA 2.
[]« 1 ligatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 103c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIGATURA1
1. LIGATURA, Fascis ligatus. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 8 :
Pro censu super singulos annos quatuordecim Ligaturas sepiarum, quadraginta bonas sepias per singulas Ligaturas habentes.
Chart. Eigilmar. Comit. ann. 1108. in Jung. Histor. Benthem. cod. Dipl. num. 3 :
Nonaginta Ligaturas anguillarum in nativitate S. Mariæ ad Aldenburg præsentandas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ligatura, Libri compactio, Gall. Reliûre. Ad calcem duorum codicum Bibliorum Monasterii Stabulensis visitur hæc inscriptio, quam exhibet Martenius tom. 2. Itinerarii pag. 149 :
Codices hi ambo, quia continuatim et tamen morosius scripti sunt per annos ferme iiii. in omni sua procuratione, hoc est, scriptura, illuminatione, Ligatura uno eodemque anno (1097.) perfecti sunt ambo.
Ligatura Navium. Charta Berengarii et Adelberti Regum Italiæ ann. 950. apud Ughell. tom. 2. pag. 129 :
Teloneum quoque et curaturam, et redhibitionem ipsius ripariæ, et Ligaturam navium, etc.
Vide Anchoragia.
[]« 2 ligatura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 103c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIGATURA2
2. LIGATURA, Lignum minutum in fascem colligatum. Charta Boleslai ducis Oppol. ann. 1309. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 491 :
Insuper Ligaturas sive congeries lignorum vel ædificiorum... donamus.
Charta ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 286 :
Habeant dicti pauperes singulis noctibus, a festo omnium sanctorum usque ad festum brandonum, duos fasciculos de Ligatura de Ostricourt.