« »
 
LOGIA 1, LOGIA 2, LOGIUM 3.
[]« 1 logia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOGIA1
1. LOGIA, Collecta pauperibus sublevandis, in Amalthea, ex Apostolo 1. Corinth. 16 :
Περὶ δὲ τῆς Λογίας τῆς εἰς τοὺς ἁγίους, De Collectis autem quæ fiunt in sanctos, etc.
[]« 2 logia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOGIA2
[]« 3 logium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOGIUM3
3. LOGIUM, Logia, Ædes, habitatio, domicilium, Gallis, Logis : sed maxime Andronem, xystum seu porticum ita nuncupabant, quomodo Loggia Itali usurpant. Lambertus Ardensis :
Item a domo in Logium quod bene et procedente ratione nomen accepit. Ibi enim sedere in deliciis solebant ad colloquendum, a logos, quod est sermo, derivatum, item de Logio in oratorium.
Acta S. Hugon. [] tom. 2. Aug. pag. 559. col. 2 :
Domum episcopalem de novo ædificavit lapideam amplam, et tegulis texit, et in illa parte ejusdem domus, quæ respicit ad Orientem, stationem quamdam construxit, quæ vulgari lingua Logis appellatur, plurimum in aspectu delectabilem, cum pulcherrimis columnis exornatam super murum civitatis, unde et fluvius subtus potest videri, et vineæ et agri.
Neque insulsum omnino Lamberti etymon : videntur enim id nominis nostris a Græcis mutuati, qui λογεῖον appellabant pulpitum editius, in quo recitabantur Comœdiæ. Gloss. Gr. Lat. : Λόγιον, τὸ τοῦ θεάτρου, pulpitum. Logeum hac notione dixit Vitruvius lib. 5. cap. 8. qui illius altitudinem non minus debere esse ait pedum decem, non plus duodecim. Unde vero simile est, hanc vocem primitus nostros usurpasse pro superiore domus contignatione, quam postmodum toti attribuere ædificio, aut certe superioribus, vel quibusvis porticibus, seu andronibus, quibus ædificia invicem junguntur ac connectuntur ; quomodo Logia usurpatur in Historia Episcopor. Autissiod. cap. 63 :
Fecit insuper appendicia inter aulam et capellam hospitibus et familiæ necessaria, Logiasque magnæ habilitatis ab aula in Capellam, et e converso ducentes.
Qua etiam notione habetur in Charta ann. 1252. in Histor. Prioratus S. Martini Campensis :
Erant Consiliarii prædicti in Logiis domus Regiæ juxta curiam ab opposito portæ Regis.
Actum Utini sub Logia Communis Utini, in Actis SS. Junii tom. 1. pag. 779. Litteræ Consulis Massil. ann. 1332 :
Quædam domus ædificata de tabulis et tegulis in Logia. Logia domus villæ,
Gall. Hôtel de ville, Massiliensibus La loge, in Ingressu Caroli VIII. Regis Franc. ann. 1494. Massiliæ generaliter celebrato. Logiæ monasterii, in Statutis S. Claudii pag. 78. Minus accurate additur, domum publicam seu l'Hôtelde-ville a Massiliensibus la Loge appellari ; sic quippe vocant forum argentarium seu locum ubi negotiatores congregari solent, alibi Bourse dictum.
Logia, Logea, Lotgia, Ædicula, ædium appendix, Gallis Loge. Catholicon Armoricum : Log, Gall. Loge, tugurium, magale, cabana. Gloss. Græc. Lat. ex Cod. MS. Reg. 85 : Στοά, Porticus, Logia, testudo. Vita Clementis VI. PP. :
Ordinavit quod dicti Cardinales possint a cætero in dicto conclavi existentes habere cortinas, cum quibus claudantur eorum Lotgiæ, quando dormient seu quiescent.
Ita etiam appellantur apothecæ mercatorum, ubi merces suas venum exponunt, maxime in nundinis. Sic intelligenda Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1160. apud Murator. tom. 6. col. 624 : qua Messanensibus concedit facultatem in omnibus sibi subjectis locis Terræ S.
Logias ubicumque voluerint ædificare, Consulem statuere, etc
. Charta Conradi Imperat. ann. 1187. tom. 3. Ughelli pag. 487 :
Et confirmo eis placeam portus undique liberam, ut nihil in ea possit ædificari extra muros... in mari vel in terra, Logia eorum excepta.
Charta Philippi Augusti ann. 1218 :
Item de injuria, quæ fit hominibus meis apud Indictum, quia volo quod habeant Logias suas pro eodem pretio, quo solent eas habere antiquitus.
Alia ejusdem ann. 1215. apud Doubletum pag. 899 :
Eidem Præposito debeat denuntiare, quod ipsi volunt capere plateas suas, et signare Logias suas ad opus Indicti, quantum eis necesse fuerit.
Computus ann. 1261. apud D. Brussel[] tom. 1. de Usu Feud. pag. 475 :
Pro Logiis faciendis in nundinis S. Lazari vi. lib. x. sol. Logiæ feriarum,
in Charta ann. 1148. e Tabulario Monasterii de Charitate. Logiæ et stallagia, in Litteris Bonifacii PP. recensentur inter jura Ecclesiæ Dolensis, ex Archivo ejusdem Eccles. suntque tributum ab iis, qui Logias in nundinis tenent, exsolvendum. Eadem, ut puto, notione Charta ann. 1214. in Tabulario S. Bartholomæi Bethun. f. 22. v° :
Jam dictus Robertus salvam debet habere careiam suam sicut solet esse. Logia debet manere sicut est posita.
Fortean pro nundinis ipsis accipienda eadem vox in Charta Philippi Aug. ann. 1211. ubi de Privilegiis S. Martini Turon. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1101 :
Quamdiu Logia manet in explenta, quæ dicitur Regis Francorum, habet B. Martinus dimidium et Comes dimidium pro custodia ; et neuter potest inde dare seu vendere sine alio.
Logea, in Chronico Cambriæ, tom. 1. Monastici Anglicani pag. 400.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Loga, ut Logia. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. cxc. col. 1 :
Pro turre Musterioli facienda et de granariis et Logis ad mangenellos iiii. l. et vi. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Logeamentum, Hospitium, quo quis oppidanus milites debet excipere, Gallice Logement. Charta Massil. ann. 1481 :
Placeat regiæ Majestati vestræ præservare vestram civitatem ab juseantiis, Logeamentis, subjornatis et stationibus armigerorum peditum et equitum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Logiare, Habitare, diversari, Gall. Loger. Charta ann. 1264 :
Guillermus de Charmentre civis Paris. recognovit se recepisse a venerabili viro et religioso Abbate S. Germani de Pratis Paris. nundinas dicti Abbatis ville S. Germani... sub conventionibus... quod dictus Guillermus predictas nundinas Logiare tenetur, et omnia quæ ad eas pertinent de omnibus coustamentis facere.
Litteræ ann. 1380. apud Rymer. tom. 7. pag. 259 :
Ad Logiandum et morandum secure in campis.
Chron. Astense ad ann. 1440. apud Murator. tom. 11. col. 276 :
Multi erant, qui non sciebant ubi Logiare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Logiarius, f. Portitor seu exactor portorii. Charta Philippi Aug. Regis Franc. ann. 1211. tom. 1. Collect. Ampliss. Marten. col. 1101 :
Vinum autem alicujus Canonicorum speciale liberum transitum habebit per Ligerim dando secundum consuetudinem Logiarii unam Lagenam vini et duas nummatas panis. Omnes Clerici B. Martini... liberum habent transitum, nihil dando nisi festagia, quæ a Præposito de Nogento pontonariis debentur.
Si pro Logiarius quis mallet legere Logiarium, tunc portorium intelligerem, non ipsum portitorem.