« »
 
LUCINA 1, LUCINA 2.
[]« 1 lucina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 147c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUCINA1
1. LUCINA, Dies, ni fallor, a luce sic dicta : unde et Lucina Dea nomen habet ut notum est. Agnellus in Vita S. Maximiani Episc. apud Murator. tom. 2. pag. 106. col. 2 :
Tunc jussu Pontificis nocte una tanta allata sunt omnia paramenta, calces et latercula, petras..... quanta vix in undecim Lucinis laborare potuerant.
[]« 2 lucina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 147c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUCINA2
2. LUCINA. Diurnus Romanus cap. 7. num. 17 :
Sed dispensator qui pro tempore fuerit, in eadem venerabili diaconia, id est quando Lucina perficitur, in eadem diaconia pro remissione peccatorum nostrorum omnes diaconites et pauperes Christi, qui ibidem conveniunt, Kyrie eleison exclamare studeant.
Ubi forte leg. Litania : vel potius Lucerna, aut Lucernarium, officium scilicet vespertinum de quo supra : nisi Lucina idem sonet.