« »
 
MACHINA, MACINA 1, MACINA 2.
[]« Machina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 161c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACHINA
MACHINA. Liber Pœnitent. Gregorii III. PP. cap. 26 :
Qui in Machinis dæmonibus immolaverit, secundum canonicam institutionem, 10. annos pœniteat.
At aliter legitur apud Cumeanum Abbatem de Mensura pœnitentiarum cap. 7 :
Qui immolat dæmonibus in minimis, uno anno pœniteat, qui in magnis, decem.
Vide Sortes Sanctorum, in Sors.
[]« 1 macina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 162c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACINA1
1. MACINA, Lapis molaris, mola molendinaria : Macigno, Italis : Macina, Cresconio Italico. Vegetius lib. 2. Art. [] Veterin. cap. 46 :
Genu vel basim si semoveris, ad tormentum rotæ vel Macinæ, locis suis restitues.
Ubi alii Codd. :
Genu si basim exierit, ad torcular mitte, etc.
Regula Magistri cap. 95 :
Omnia vero necessaria intus intra regias esse oportet, id est, furnum, Macinæ, refrigerium, hortos, vel omnia necessaria.
Vocem a Latino machina accersit Scaliger ad Festum. Certe machinalia pondera vocat Ausonius Epist 7. pistrini pondera, et Machinarium asinum Alfenus et Ulpianus JC. qui molam vertit, ut censet Turnebus lib. 8. Adv. cap. 9.
[]« 2 macina » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 163a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACINA2
2. MACINA, Maxina, Quod pro molendo frumento penditur, idem quod Molta. Vide in hac voce. Annal. Placent. ad ann. 1461. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 908 :
Primo, quod in civitate et ejus districtu non solvatur Macina.
Ibidem col. 910 :
In primis pro reparatione patriæ dedit libere bullam vini, alleviavit Maxinam, quam reduxit ad solidum unum in perpetuum pro singulo frumenti sextario.
P. Carpentier, 1766.
Gallicum vero Macinal modum agri significat, in Inquisit. ann. 1361. ex Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item cope et demie de froment seur un Macinal de terre.
Vide supra Macellata. An Matinal ?