« »
 
MEDIUM 1, MEDIUM 3.
[]« 1 medium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 325a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIUM1
1. MEDIUM, Tribunal, seu jurisdicdio apud Genuenses ubi de causis civilibus agebatur. Marchisii Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1222. apud Murator. tom. 6. col. 427 :
Pro justitia vero in consulatu civitatis Ancelinum de Fontana Placentinum, in Medio autem Guilelmum filium Agathi Picentini, in burgo namque Jacobum de Runco Terdonensem.
Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6. ad ann. 1230. ibid. col. 459 :
Consules placitorum fuerunt in palatio civitatis Henricus Rochemus, in palatio de Medio Guilelmus filius Agadi, in palatio foritanorum Jacobinus de Saragoza, in palatio burgi Thomasius magistri Cazuli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medium, pro Media parte, dixisse Capitolinum in Pio observat Casaubonus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medium Lucrum. Vide Mejaria.
L. Favre, 1883–1887.
Gallice terre concédée pour être complantée, puis partagée entre le seigneur et le tenancier :
Cedimus cuidam homini nomine Girberto aliquid ex nostra hereditate ad Medium Plantum.
(Cartul. s. Andreæ Vienn. ed. Chevalier. p. 116. an. 1004.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medium Planum, Campus, planities. Sallas Malaspinæ de Rebus Sicul. lib. 2. apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 241 :
Contigit quod cum dictus Comes et sui de strenuitate et multitudine confidentes in quædam Media Plana procederent, memorati Franciscus et Petrus cum Theutonicis secum morantibus... in eos viriliter irruerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Medium Tempus, Formula in foro Anglicano usitata. Th. Blount in Nomolex. :
In placito de quo Warranto Abbas de Burgo dicit quod clamat annum et vastum et Medium tempus.
Medium Vinum, seu tenere ad medium vinum, vineam scilicet, e qua vinitor partiarius vini quod ex ea provenit, alteri ex pacto præbet. Vetus Charta in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 71 :
Et laudaverunt illi et suis hæredibus quos haberet de Petronilla suum tenorem ad servitium denominatum, partem clausi ad Medium vinum, plantatas ad quartum vinum, et unam coxam vaccæ, et sextarium vini, et panem de quartallo frumenti.
Dare ad Medium, in Chron. Parmensi ad ann. 1280. apud Murator. tom. 9. col. 794 :
Fuit tanta abundantia vini quod vix poterat gubernari ; et multæ vineæ dabantur ad vindemiandum ad Medium. Dare ad Medium plantum.
Vide Complantare.
P. Carpentier, 1766.
Per medium, Phrasis Gallica, Par moitié, Ex dimidia parte. Charta ann. 1314. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 194. v°. :
Item plures personas de Cuseio teneri ipsis conjugibus quolibet anno infra nativitatem B. Johannis Baptistæ in xviij. aminetis bladi per Medium frumenti et avenæ... Dictus Petrus habet quartam partem xxxij. aminetarum bladi per Medium frumenti et avenæ.
Occurrit rursus in Ch. ann. 1331. ibid. fol. 272. v°. Vide supra Mediatim.
P. Carpentier, 1766.
Dare ad Medium Bastimentum. Vide supra in Bastimentum 2.
P. Carpentier, 1766.
In Medio Relinquere, Id est, in dubio, Gall. Laisser en doute. Chron. fr. Andreæ tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 290 :
De morte quoque ejus (Gerberti) [] non recte tractatur, a Diabolo enim percussus dicitur obiisse, quam rem in Medio relinquimus.
P. Carpentier, 1766.
Ire Per Medium, Trajicere, Gall. Passer au travers. Vita S. Guid. tom. 4. Sept. pag. 44. col. 2 :
Habitatores loci frequenter ibant per Medium sepulchri.
[]« 3 medium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 325b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEDIUM2
3. MEDIUM, Ratio, argumentum ; scholasticis, Medius terminus, Gall. Moyen. Stat. Univers. Andegav. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 503. art. 29 :
Arguent doctores modo prætacto, quilibet duobus Mediis, ad quorum unum dumtaxat licenciandi respondere tenebuntur.
L. Henschel, 1840–1850.
Medium, Media via et ratio, modificatio, ad conciliandos animos salubris et accommodata, æqua conditio, Gall. Moyen, Moyen terme. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1359. voce Mittel.