« »
 
NISI 1, NISI 2.
[]« 1 nisi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 593c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NISI1
1. NISI, pro Præterquam. Victor Schotti in Augusto :
Adjectis Imperio civium Rhetis, Illyricoque, ac pacata externarum gentium ferocia, Nisi Germaniæ.
Sed et Terentius ipse :
Nihil aliud Nisi Philumenam volo.
Et Tullius de Amicitia cap. 5 :
Nisi in bonis amicitia esse non potest.
[]« 2 nisi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 593c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NISI2
2. NISI, pro Sed. Capitulare ann. 779. cap. 10 :
De eo qui perjurium fecerit, nullam redemptionem dat, Nisi manum perdat.
Adde Capitulare Suession. ann. 744. Anastasius in S. Cælestino PP. :
Constituit ut 150. Psalmi David ante sacrificium psallerentur antiphonatim, quod ante non fiebat, Nisi tantum recitabantur Epistolæ [] Pauli Apostoli, etc.
Adde pag. 41. d. præterea Legem Burgund. tit. 66. § 1. Formulas secundum Legem Romanam form. 1. Synodum Romanam ann. 743. cap. 3. Legem Longobardorum lib. 1. tit. 9. § 9. tit. 36. § 5. 6. lib. 2. tit. 8. § 4. 5. tit. 10. § 1. tit. 14. § 27. tit. 15. § 2. tit. 21. § 28. tit. 26. Rothar. 144. Grim. 3. Liutpr. 96. (6, 43.) 33. 34. (5, 4, 5.) Roth. 205. Aist. 1. Roth. 173. ubi Murat. et. Rach. 1. Liutpr. 95. (6, 42.) Constitutiones Sicul. lib. 3. tit. 30. Formulam 13. ex Lindenbrogianis, Concilium Londoniense ann. 1328. can. 1. etc. Eadem notione Terentius in Adelphis :
Ecce autem de integro ; Nisi quicquid est scire volo.
Rursum utitur in Eunucho 3. 4. extr. ut et Plautus, et alii. Concilium Rotomagense ann. 1074. cap. 9 :
Hos vero qui sacros Ordines reliquerunt, placuit sanctæ Synodo Nisi anathematizari.
Ubi Nisi nihil sonat. Apocal. 21. 27 :
Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem faciens et mendacium, Nisi (Gr. εἰ μὴ) qui scripti sunt in libro vitæ Agni,
id est, sed solum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obligatio, Clausula de Nisi, Qua quis fidem suam obstringit se quippiam præstiturum, ea conditione ut si promissa non perfecerit, pœnis subjaceat in hujusmodi obligationibus appositis sub hac, aliave simili, formula :
Nisi contenta adimpleverit, etc.
Literæ Ludovici XI. Franc. Regis ann. 1475. apud Rymerum tom. 12. pag. 543 :
Obligabimus nos sub pœnis Cameræ apostolicæ et per Obligationem de Nisi.
Iisdem verbis utitur Ludovicus XII. in suis Literis ann. 1498. ibid. pag. 688. Tractatus ann. 1518. tom. 13. pag. 643 :
Præfatus Francorum Rex obligavit se sub pœnis Cameræ apostolicæ et per Obligationem de Nisi.
Literæ Francisci I. Franc. Regis ann. 1527. tom. 14. pag. 196 :
Dantes etiam prædictis nostris Oratoribus... omnimodam potestatem pro securitate præmissorum.... in animam nostram jurandi....... et sub censuris ecclesiasticis etiam Cameræ apostolicæ, si opus fuerit, cum Clausula de Nisi... confitendi omnia promissa... consentiendi quod, Nisi contenta, acta, conclusa et capitulata, realiter et de facta (facto) adimpleantur, sententia excommunicationis contra Constituentem aut Confitentem proferatur, a qua non solvatur, Nisi prius adimpleverit quæ implenda forent. Literæ de Nisi,
eadem notione memorantur in Statutis Eccl. Æduensis, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 515.
P. Carpentier, 1766.
Quam vocem eodem sensu legimus in instrumentis vernacule scriptis. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 132. Chartoph. reg. ch. 305 :
Lequel notaire fist audit exposant un Nisi ou obligation.
Aliæ ann. 1396. in Reg. 149. ch. 330 :
Lesquelz Huguenin et Jehan furent en accord, par lequel ledit Jehan fist un Nisi, ouquel il estoit obligié à paier, etc.