« »
 
OBITUS 1, OBITUS 2.
[]« 1 obitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 006a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBITUS1
1. OBITUS, Anniversarium, dies obitus quotannis recurrens, officium Ecclesiasticum : nostris vulgo, Obit. Charta Willelmi Betuniensis Domini ann. 1197. in Tabulario Monasterii S. Bertini :
Pro cujus eleemosynæ largitione septem speciales Obitus, videlicet Obitus meus, et uxoris meæ,.... singulis annis debent fieri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Obituario MS. Ecclesiæ Morinensis
Nobilis viri Josephi du Castel, Militis scutiferi et domini de la Senne, Capitanei, etc
. memoratur solemnis Obitus, in quo non solum Episcopo, Canonicis, Capellanis aliisque Clericis omnibus, Cordigeris, atque Sororibus griseis certus distribuitur solidorum numerus ; sed etiam Dominis Gubernatori urbis seu Locum tenenti, item Locum-tenenti generali Seneschaliatus, Dominis Advocato et Procuratori Regis, Majori dictæ urbis : quod ideo notamus, quia singularis visa est hæc laicis insignibus facta pecuniaria distributio. Neque commune est quod ibidem additur :
Tenebuntur Presbyter, Diaconus, Subdiaconus et Cantor tenens chorum, et alii Canonici, qui voluerint cum iis prandere, post Missam, dicti Obitus se transferre circa tumulum dicti defuncti et ibidem decantare Psalmum,
De profundis,
quod itidem facient post prandium, mediante distributione 40. solidorum. Eisdem Magistro cantus, Vicariis Ecclesiæ et pueris chori pro simili decantatione ejusdem Psalmi
De profundis 24. sol. Campanistæ 4. sol. Fabricæ 40. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In eodem Obituario mentio fit Obitus à remanet, hoc est, perpetui, si bene conjecto, quod semper manet : Obitus pleni, seu solemnioris, cujus forte pervigilio decantatur Officium defunctorum, et Obitus semi, dimidii seu minus[] solemnis, cum sola fortassis Missa celebratur, sine Officio defunctorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obitus, Alia, ut videtur, notione, scilicet Annuum vel perpetuum pro defuncto sacrificium. Constitutiones Synod. MSS. Pontii Episc. Conseran. ann. 1364 :
Item ut clerici et laici ad instituendum de novo perpetuos et temporales Obitus... inducantur, statuimus ut Presbyteri ad tales Obitus regendos assignati, faciant personalem residentiam in locis, in quibus consistunt Ecclesiæ in qualiter (quarum) altaribus tales Presbyteri ad tenendos dictos Obitus fuerint deputati : alias si intra unum mensem a dictis locis absentes absque nostra licentia fuerint, eo ipso jure si (sibi) in dictis Obitibus quæsito sint privati... Et quod quilibet Presbyter nobis titulum sui Obitus infra duos menses proxime subsequentes ostendere et a nobis institutionem recipere teneatur... et quod aliquis Rector nequeat deinceps tenere Ecclesiam simul cum præbenda et Obitu ; sed quod prebenda vel Obitu cum curata Ecclesia sit contentus.
[]« 2 obitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBITUS2
2. OBITUS, pro Mortuus, in Ind. onomast. ad calcem tom. 3. April. Ita Obit, pro Mort, in Testam. ann. 1317. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 379.