« »
 
OBSECRATIO 1, OBSECRATIO 2.
[]« 1 obsecratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 019b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSECRATIO1
1. OBSECRATIO, Προσευχή, in Gloss. Gr. Lat. : Obsecratio, oratio. Προσεύχομαι, Obsecro, adoro. Papias : Obsecratio, preces, gratiarum actiones. Passim occurrit in Scripturis.
Obsecrationes, inquit Rabanus lib. 2. de Institut. cleric. cap. 12. sunt implorationes, seu petitiones pro peccatis, quibus vel pro præsentibus, vel pro præteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur
. Adde Hugonem a S. Victore in Speculo Eccl. lib. 2. cap. 4.
Religio anniversariæ obsecrationis
, in leg. 7. Cod. Theod. de Indulgentiis criminum pro die Paschatis. (9,38.) Proprie autem
Obsecratio dicitur Alcuino lib. de Divin. off. pars Canonis Missæ, et Beleto cap. 43.
[]« 2 obsecratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 019b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSECRATIO2
2. OBSECRATIO, Matris vulneratio, in Gloss. MS. ex Cod. reg. 1013. Vide Obscuratio.