« »
 
OBSERVANTIA 1, OBSERVANTIA 2.
[]« 1 observantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVANTIA1
1. OBSERVANTIA, Lex, regula. Concil. Tolet. IV. can. 15 :
Universis igitur Ecclesiasticis hanc Observantiam damus, quam quisquis præterierit communionis jacturam habebit. Observantia Christiana,
lib. 7. Capitul. cap. 276. Observantiæ regulares, Gall. Observances regulieres, Religiosa disciplina, in Chronico Berntenii apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 460. Haltaus. Glossar. German. col. 896. voce Herkommen.
L. Henschel, 1840–1850.
Observantia Judicii, Idem quod servitium placiti, in veteri charta apud eumdem Haltaus. col. 233. voce Dingpflicht.
[]« 2 observantia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVANTIA2
2. OBSERVANTIA, Exsecutio, obtemperatio, Gall. Observance. Stat. crimin. Saonæ pag. 118 :
Insuper convalidaverunt et comprobaverunt... omnia et quæcumque acta... in observatione dictorum capitulorum.... respectu ejus, quod dici [] potest Observantiam seu tempus per quod dicta capitula et statuta..... concessa et convalidata fuere, tunc amplius non durare.