« »
 
OBSES 1, OBSES 2, OBSES 3.
[]« 1 obses » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 021a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSES1
1. OBSES, Sponsor, præs, caution :
Ostagius per sacramentum
, in Epistolis Francicis tom. 4. Hist. Franc. Epist. 61. Maxime is, qui si ille, pro quo spoponderat, defecisset a pacto, in ejus, cui prædem sese dederat, potestatem transire tenebatur : unde ejus hospes esse dicebatur, quod in ejus teneretur domo manere, quamdiu is qui in pacto defecisset, fecisset satis. Charta Walteri Cabilonensis Episcopi :
Et ut ista pax firmior haberetur 20. Obsides Savaricus misit, eo modo, ut si ipse Savaricus, aut quilibet suorum aliquid male abstulerit,... hanc vero autem pactionem si prædictus Savaricus executus non fuerit, postquam obsides ab Episcopo vel Canonicis conventi fuerint, nec capitale intra 40. dies reddiderint, tamdiu capti in prædicta urbe manebunt, donec ablata restaurentur,... de Obsidibus vero hæc lex data est, ut, ubi unus mortuus fuerit, alter in loco ejus mox subrogetur.
Charta Fulconis Abbatis Corbeiensis ann. 1055. ex Tabulario Corbeiensi :
De quibus omnibus Comiti et Abbati in hac conventione sacramento ligato tradidit 7. Obsides, ut si hæc violaverit aliquando, intimabitur Obsidibus monere dominum suum, ut se justificet infra 40. dies : si vero neque se justificaverit, aut ipsi Abbati se tradent, aut 30. libras persolvent Obsides, quorum nomina sunt hæc, etc... Quando vero aliquis eorum vita decesserit, eandem Obsidionem subibit cum sacramento ejus in cujus locum successerit.
Consuetudines Montispessuli :
Debitores, qui fuerint non solvendo, creditoribus Christianis tradi debent, eo tenore quod de villa ita non trahantur, qui creditores non coguntur in aliquo illos procurare, nisi eos, qui non haberent, unde viverent, etc.
Hugo Flaviniac. in Chron. Virdunensi ann. 1197 :
Hominium recognovit, et reformavit, et ex toto cellam eandem vurpivit : Obsides dedit, quorum hæc sunt nomina, etc.
Consuetud. Furn. MSS. ex Archivo Capituli Audomar. :
Quicumque per judicium Coratorum in obsidium venerint, debent facere per tres quadragenas in domo Comitis, vel ubi ponuntur, vel ipsi vel wissel pro eis, sine ferro et compedibus, datis etiam, tam a wissel quam Obsedibus, bonis plegiis quatuor pro quolibet, et non licet eis metas transire ipsis præfixas, si domus incedatur, et si interim non fecerint pacem, non poterunt reconciliari nisi per Comitem : et post hæc Comes potest eos ducere et ponere ubicumque voluerit inter leiam et mare, sine ferro et compedibus, hoc dico per bonos plegios ; si unus autem Obsidum velit reconciliari [] per Coratores et adversarius suus noluerit, debet exire per bonos plegios, et adversarius suus remanebit : sed si Obses fugitivus fuerit, erit in gratia Comitis de corpore et averio, relicta parte bonorum uxori et filiis.
Adde Ægidium Gelenium in S. Engilberto pag. 17. 66. Histor. Monaster. S. Barbaræ Lugdun. pag. 637. et supra in Hostagius.
Obsidum Præstatio, Jus quod dominus habet in subditos, cujus vi, vassalli ac tenentes pro ejus liberatione, si in prælio captus fuerit, ut conventi lytri obsides, in hostium potestatem transire tenebantur. Charta ann. 1288. apud Guesnaium in Annalibus Massiliensib. hoc ann. n. 14 :
Et habere de Massilia illos Obsides, qui gratis, et de sua bona et spontanea voluntate se obtulerunt ituros in Cataloniam seu Aragoniam ob liberationem Domini Principis supradicti, cum ipsa civitas Massiliæ Vicecomitalis sit, et esse debeat immunis et libera a præstatione Obsidum, prout in instrumento dictæ transactionis et pacis plenius continetur.
[]« 2 obses » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 021b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSES2
2. OBSES, pro Hospes. Capitulare de villis cap. 12 :
Ut nullus Judex Obsidem nostrum in villa nostra commendare faciat.
Vide Hostagius, et infra Obsidio.
[]« 3 obses » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 021b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSES3
3. OBSES, Obsessor. De dæmone mulierem corripiente dicitur in Vita S. Germani Paris. tom. 6. Maii pag. 785 :
Statim a circumstantibus de mulieris naribus scintillarum igne fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, ejecto insidiatore, mulierem usque tunc illum saluti suæ repugnasse per Obsidem.