« »
 
OCCASIO 1, OCCASIO 2, OCCASIO 3, OCCASIO 4, OCCASIO 5.
[]« 1 occasio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCASIO1
1. OCCASIO, Damnatio, vel Occasus, mors animæ. Capitulare Attonis Episcopi Vercellensis cap. 59. de Oratione Dominica, tom. 8. Spicil. Acher. pag. 22 :
Consideret tamen unusquisque conscientiam suam, quia si ex puro corde omnibus a quibus læsus fuerit non dimiserit, hæc oratio magis ad Occasionem, quam ad veniam illi esse videtur.
[]« 2 occasio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCASIO2
2. OCCASIO, Tributum aut præstatio quæ propter occasiones bellorum vel aliarum necessitatum a dominis subditis imponebatur. Concilium Turonense VIII. can. 4 :
Propter diversas Occasiones res pauperum multis in locis attenuatæ sunt.
Hincmarus in Concilio Duziacensi I. part. 5 :
Cœpit Clericos et Laïcos qui eum elegerant per varias Occasiones affligere, etc.
Rodericus Tolet. in Hist. Arabum cap. 15 :
Fiscum diversis Occasionibus augmentavit.
Charta Alarici Regis Goth. ex Tabulario Pennensi :
Remota omni Occasione regali et episcopali.
Lex Longobard. lib. 3. tit. 1. § 33. Ludov. P. 37. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 47. et Capitul. 5. ann. 819. cap. 4 :
De injustis Occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut tributa sunt et telonea, etc.
Charta Caroli Simplicis in Tabulario Ecclesiæ Augustodun. :
Nec ullas redditiones, aut illicitas Occasiones requirendas, etc.
Quæ quidem formula occurrit passim in Chartis veteribus, in Spicilegio Acheriano tom. 8. pag. 353. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 503. tom. 2. pag. 812. apud Vassorium in Annalibus Noviomensibus pag. 681. 682. in Probat. Hist. Guinensis pag. 20. apud Bivarium in Notis ad Pseudochronicon Maximi pag. 570. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1218. in Chartul. Cluniac. :
Conquestus est prior et conventus, quod Simon dominus Sinemuri et servientes ejus gravaverunt homini ecclesiæ Marciniacensis constitutos in castellania Sinemuri, levando ab eis singulis annis messiones, jornalia, fenum, paleam, gallinas et exactiones nummorum, nomine Occasionum.
[]« 3 occasio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCASIO3
3. OCCASIO, Mulcta, quæ quavis ex occasione exigitur. Charta Richardi de Vernone ann. 1186. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 276 :
Canonici de Vernone habeant quartam partem omnium Occasionum et omnium reddituum, qui de foresta Vernonensi provenient.
Chartul. Monaster. in Argona fol. 9. r° :
Quod si forte in pratis, quando in banno sunt, pecudes eorum aut porci... accurrerint et dampnum fecerint, judicio bonorum hominum... fratres Monasterienses quantum dampni fecerint, tantum solummodo restituent, absque omni Occasione et ampliori exactione.
Infra fol. 11. r° :
Sine Occasione et emendatione tantumdem restituant.
Rursum fol. 16. v° :
Persolvent singulis annis,... sine Occasione iiij. sextaria frumenti ad Cathalaunensem mensuram.
[]« 4 occasio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCASIO4
4. OCCASIO, Lis injuste intentata. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirpensi :
Et veni inde ad placitum, et laudaverunt michi, quod antequam sustinerem guerram, non propter feudum, sed causa amicitiæ suæ adquirendæ, licet in justitia (leg. injuste) quæreret, quod darem[] sibi manducare quatuor festis ; quod et feci. Iterum movit michi Occasiones, etc.
Vide mox Occasionare 1.
[]« 5 occasio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCASIO5
5. OCCASIO, Periculum, discrimen. Gall. Danger. Occasiones heymales, aeris inclementia, qualis esse solent in hieme, ut notant docti Editores ad Mirac. S. Taurini tom. 2. Aug. pag. 644. col. 2 :
Et illud vas, ubi moribundas apes collegerat, hyemales Occasiones sufficienter evasit.
P. Carpentier, 1766.
Occasio Calva. Vide supra Calvus.
P. Carpentier, 1766.
Occasionabilis Circada, Quæ propter Occasiones sæpius ad libitum inductas exigitur, in Epist. Hincmari ad Ludov. II. Locus est in Circada.
P. Carpentier, 1766.
Occasionalis Exactio, Eadem acceptione, in Charta Caroli Simpl. ann. 920. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 548.
De teloniis quoque, cunctis etiam Occasionalibus exactionibus....... præcipiendo decernimus, ne quis exigere præsumat ab eorum ministris et missis
.