« »
 
OCCULUS, OCULUS.
[]« Occulus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCCULUS
OCCULUS. Lambertus Ardensis apud Ludewig. tom. 8. pag. 426 :
Aliis mortem comminantur, nonnullis etiam ablatis rebus, rumpheis et Occulis, spatulis vel canipulis, sicut siccarii, imo vere siccarii, mortem ingerunt.
Armorum genus est, nisi sublata virgula legendum sit, occultis spatulis vel canipulis : quæ lectio probabilitate non caret.
[]« Oculus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 030a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OCULUS1
OCULUS. Oculo ad Oculum perlegere, Intentis oculis. Transcript. ann. 1213. Chartæ ann. 1162. ex Bibl. reg. cot. 17 :
Hoc exemplum et exemplar viderunt et tenuerunt et Oculo ad Oculum perlegerunt, et invenerunt ac probaverunt simul per omnia bene convenire.