![[]](img/image.png)
1. PALÆ, Ugutioni,
Dorsi dextra lævaque eminentia membra, dicta sic, quia in luctando eas promimus, quia luctari vel luctam Græci dicunt Palim. Isid. lib. 11. cap. 1 :
Palæ, sunt dorsi dextra levaque eminentia membra : dicta quod in luctando eas premimus, quod Græci παλαίειν dicunt.Cælius Aurelianus lib. 3. Chronic. cap. 2 :
De hinc vaporationes inter scapulas sive Palas adhibendæ.Nostris Paleron dicitur pars scapulæ prominens, omoplata.