![[]](img/image.png)
«
2 partitio » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 188a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTITIO2
2. PARTITIO, Idem quod
Præpositura, quod ex judicibus ecclesiasticis et laicis
composita, sic appellari videtur. Charta Capit. S. Gauger. Camer. ann. 1233. ex Tabul.
ejusd. :
Dicimus etiam quod omnes clamores, tam liberorum hominum quam cæterorum,
debent fieri ad ecclesiam vel præpositos Partitionum, non ad præpositum vel eum qui loco
ejus est.... De forefactis vero hominum ecclesiæ majorum, sive liberorum, sive
quorumcumque aliorum, quæ per scabinos vel pares nondum fuerint judicata, potest
ecclesia sive Partitio.... taxare et moderari pro suæ voluntatis arbitrio.... si
præpositus credat ministrum Partitionis plus percepisse de sua portione, quam ei
reddiderit, etc.
Non male tamen fortean intelligeretur Jurisdictio, quæ de
mulctis judicaret ;
Partitio dicta, quod mulctas ex æquo partiretur.