« Perpetuus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERPETUUS
PERPETUUS, Nomen cujusdam officii, apud Anonymum Floriac. lib. 4. de Mirac. S. Bened. cap.
24 :
Jubet ergo Perpetuos ire, et quantum hordei necessitas expetebat, suis præbere equis.
L. , 1840–1850.
Perpetuus, Titulus Imperatorum inde a sec. III. et postea regum Longobardor. Charta ann.
724. apud Brunett. in Cod. dipl. Tosc. tom. 1. pag. 469 : Regnante et piissimo atque Perpetuo et a dno conservando domno Liuprando, etc.
L. , 1840–1850.
Perpetuæ et Perpetuatæ Vaccæ dicuntur quæ in demortuarum locum substituendæ sunt a
colono vel conductore ita ut numerus gregis idem semper permaneat, in charta ann. 1392.
Vide Haltausii Glossar. German. voce Eisern, col.
310.