« 1 piscina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 334c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PISCINA1
1. PISCINA, Locus in quo manus Sacerdotes lavant, et ubi ablutiones Sacerdotis, Missam
celebrantis, injiciuntur, in lib. Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 21. 53. in Statutis
Synodalibus Odonis Episcopi Parisiensis cap. ult. num. 24. 28. in Concilio Salmuriensi
ann. 1253. cap. 3. in Synodo Bajocensi ann. 1300. can. 21. 22. et apud Durandum lib. 1.
Ration. cap. 1. num. 39. Summula Raymundi Ordin. Præd. de lotione calicis :
Vide Concilia Rotomagensia pag. 228. et Glossar. med. Græcit. voce Ἰπνός, col. 519.Hanc in piscinam volo projicias, vel in ignem.
Piscina, Solium balnei. S. Augustinus
lib. de Dialect. cap. 5 :
Piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, cum nihil piscibus simile habeat : videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est.Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistæ lib. 3. Passion. de Balneo :
Et sic stet aliquandiu in solio, ac post modicum descendat in Piscinam.Ubi Glossæ MSS. :
Solium balneorum vocant Piscinam, vel quodlibet, in quo continetur aqua.