« »
 
PONS 1, PONS 2.
[]« 1 pons » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 406a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONS1
1. PONS. Pontium extructio, inter publica onera recensetur, et a quibus nullum genus hominum, nulliusque dignitatis ac venerationis immune erat, ut loquitur lex. 4. Cod. de Privileg. domus augustæ. (11, 75.) Sed et ne ipsæ ædes sacræ ab eo onere immunes erant, quod ejusmodi præstationes inter sordida munera non numerarentur, ut est in leg. 2. Cod. de sacros. Eccles. (1, 2.) Ὁδοστρωσία in lib. 54. Basilic. pag. 456. γεφύρας ἀνάϰτισις, Leoni Imperat. in Tacticis cap. 2. § 71. nuncupatur. Vide leg. 15. 18. Cod. Th. de Extraord. sive sord. muner. (11, 16.) L. 6. de Itiner. muniendis[] (15, 3.) eod. Cod. Appendicem Codic. Theod. Constit. 11. Novellam Justin. 131. etc. Hinc formula, Ad Pontem publicum banniri, in Capitulari 3. ann. 813. cap. 37. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 32 :
Fuit consuetudo in illis temporibus, ut ubicunque aliquod opus ex Imperiali præcepto faciendum esset, siquidem Pontes, vel naves, aut trajecti, sive purgatio, seu stramentum, vel impletio cœnosorum itinerum, ea Comites per Vicarios et Officiales suos exequerentur, in minoribus duntaxat laboribus : a majoribus autem et maxime noviter extruendis, nullus Ducum vel Comitum, nullus Episcoporum vel Abbatum, excusaretur aliquo modo. Cujus rei testes adhuc sunt arcæ pontis Magoncianensis, quem tota Europa communi quidem, sed ordinatissimæ participationis opere perfecit.
His consentanea sunt quæ habent Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 60. Leges Longobard. lib. 3. tit. 1. § 21. 26. 32. 42. Pippin. 5. 20. Ludov. P. 36. Lothar. I. 41. Additio 4. Ludovici Pii cap. 79. Capitul. Caroli Calvi tit. 13. Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 4. etc.
Apud Anglos etiam potissimum ejusmodi pontium exstruendorum onus obtinuit, quod fere semper adjungitur expeditionis, et arcis extruendæ oneribus, a quibus nemo immunis erat : quod de pontium et arcium instructionibus diserte ait Ethelbaldus Rex Merciorum in Diplomate quod descripsit Ingulfus pag. 853. quæ, inquit, nulli possunt laxari, adeo ut ne quidem Episcopi, Abbates, et Monachi immunes essent, ut habet Edgarus Rex Angliæ in Statutis Monasticis apud Seldenum in Notis ad Eadmerum pag. 159. unde Trinoda necessitas dicitur in Charta Cedwallæ Regis Angliæ ann. 730. Hinc etiam in Libertatibus Monasteriis concessis semper hæc tria reservantur et excipiuntur. Matthæus Paris ann. 1244 :
Nec adeo libertati dederunt hujusmodi possessiones, quin tria sibi reservent semper propter publicam regni utilitatem, videlicet expeditionem, Pontis et arcis reparationes, vel refectiones, ut per ea resisterent hostium incursibus.
Vide Evidentias Ecclesiæ Christi Cantuar. pag. 2215. 2222. 2223. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 36. etc. Locos alios indicavimus in voce Auxilium pro castro ædificando. Immunitas tamen ab iis oneribus habetur in Charta Ethelredi Regis Angl. in Additam. ad Matth. Paris pag. 157. pro Monasterio S. Albani. Vide Ughellum tom. 4. pag. 1342.
Ejusmodi porro onera non semper personalia erant, sed pecuniariæ præstationes, quas
descriptiones ad constructiones viarum vel Pontium
appellat Julianus Antecessor Constit. 118. § 5. quomodo eas vulgo nostri vocant, Ponts et chaucées.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pons, Scala navium, in Gloss. MSS. Sangerman. num. 501.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pons Latinus, Navalis, ex navigiis, quæ Latenæ vel Lautomiæ dicebantur compactus : unde malim Pons latenus. Elmham. in Vita Henrici V. Regis Angl. edit. Hearn. cap. 121. pag. 316 :
Rex opere laudabili et miranda festinacione, Pontem hominum et jumentorum Latinum, habentem pro fundamento et columpnis naves, sagaci artificio colligatas, fecit extendi super undas.
P. Carpentier, 1766.
Pons Ambulatorius, Qui, quo placet, portari potest. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 26 :
Iste Pons [] ambulatorius est optimus ad ponendum muris oppidorum causa præliandi.
P. Carpentier, 1766.
Pons Cadatorius, Cadivus. Vide supra Cadatorius.
P. Carpentier, 1766.
Pons Flactus, f. pro Fractus. Vide supra Flactus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pons Levator, Levatorius, Qui Plinio versatilis Nostris Pont-levis. Chron. Parmense ad ann. 1247. apud Murator. tom. 9. col. 773 :
Faciens ibi circumquaque foveas magnas valde et palancata, bitifredos et betreschas et Pontes levatores.
Ibid. ad annum 1291. col. 822 :
Dominus Oppizo Marchio Estensis fecit in civitate Mutinæ in bucca navilii.... affossatum cum Pontibus levatoriis.
Extractum Computi ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 325 :
Item, in eadem turri est hostium et unus Pons levatorius ad ingressum ipsius turris. Levatilis pons,
alibi. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Pont-levais, in Stat. ann. 1355. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 169. col. 1. Pont leveys, in Ch. ejusd. ann. ex Chartul. Regniac. Vide supra Levadissus pons.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pons. Conventio ann. 1245. inter cives Arelat. et Barralum dom. de Baucio :
Retentum est per cives Arelatenses, quod in solo Trencatalliarum et muris possint esse annuli ad Pontem ligandum et funes Pontis ibi ligandos.
Hæc de pontone seu navigio quod pontis vicem præbet ad trajectus fluminum, vulgo Bac, intelligit Bonifacius Avinio qui hanc Chartam edidit ann. 1617. sed errat ; notum quippe est pontem Arelatensem ex navigiis compaginatum fuisse : unde Ausonius ubi de Arelate :
Præcipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
Ut mediam facias navali Ponte plateam.
De Pontibus ex navibus vid. Glossar. med. Græcit. col. 1203. voce Ποντογέφυρα.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fratres Pontis. Vide in Frater.
[]« 2 pons » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 406c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONS2
2. PONS, Idem quod Pondus, Certa mercium quantitas in fasces collecta. Charta Phil. Pulc. ann. 1288. in Reg. S. Lud. ex Chartoph. reg. fol. 106. v° :
Arrestata fuerunt..... viginti tres Pontes cordoani, duodecim Pontes comini, etc.
Arest. ann. 1330. 28. Apr. in Reg. Olim parlam. Paris. :
Unum Pontem de batasaluya, alias vocatum anys.