« »
 
POPULUS 1, POPULUS 2.
[]« 1 populus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 412c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULUS1
1. POPULUS, Turba, conserta hominum multitudo, in leg. 6. et 10. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.) Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis :
Factus est Populus immensus.
Apuleius lib. 3. Metamorph. :
Statim civitas omnis in Populum effusa, mira densitate insequitur.
Chronicon Montis Sereni ann. 1192 :
Apud ipsum denique Populus histrionum magni favoris gratiam obtinebat, et præsentia eorum valde erat ei delectabilis et jucunda.
Minutus Populus, Vulgus, plebecula, le menu peuple. Acta Purgationis Cæciliani :
De Folles, quas Lucilla dedit, Populus minutus nihil accepit.
Fragmentum Petronii :
Itaque Populus minutus laborat ; nam isti majores maxillæ semper Saturnalia agunt
Gloss. Gr. Lat. : Λεπτοῦ δήμου ψήφισμα, Plebiscitum.
Minor populus
, in Capitularibus Ludovici II. Imp. tit. 2. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Populus Vulgaris, Eadem notione. Capitul. Caroli M. ann. 813. cap. 14 :
De officio prædicationis, ut juxta quod bene vulgaris Populus intelligere possit, assidue fiat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Populus Mandatorum, id est, Multitudo, apud S. Bernardum lib. de Præcepto et dispensat. tom. 1. col. 109. Edit. 1690 :
Cum in tanto Populo mandatorum, quæ Prælati etiam per incuriam sæpe præcipiunt, interdum non prævaricari, aut difficile admodum, aut omnino impossibile videatur.
Hanc lectionem ex consensu MSS. Cod. restituit Mabillonius pro cumulo, uti prius legebatur.
L. Henschel, 1840–1850.
Populus Antiquus, Populus veteris testamenti, Judæi. Annales Fuldenses ad ann. 876. apud Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 390 :
Cur ascendisti ad bellandum contra me ? Quandoquidem nec exteris gentibus bellum est antiquo populo penitus inferre præceptum, nisi pacem oblatam respuerint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Populi, pro Pupilli, et vicissim, alicubi scriptum monet Baluz. in Notis ad Capitul. Ita in Addit. 3. ad Capit. cap. 98 :
Noverint (Episcopi) sibi curam Populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam.
Ubi leg. pupillorum. Sic pupillum terræ pro populum [] habet Puteanus Codex Legis Alaman. cap. 36. § 3.
[]« 2 populus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 413a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POPULUS2
2. POPULUS, Parochia, urbis regio. Charta ann. 1258. apud Corbinel. inter Probat. geneal. domus de Gondi pag. clv. :
Ser Pancia Bettini notarius populi plebis S. Cresci ad Valcavam comitatus Florentiæ, qui morari consuevit in Populo S. Salvatoris de Florentia.
Et pag. clvj. :
Unum petium terræ vineatæ,.... positum in Populo plebis S. Cresci.
Vide supra Populatio 3. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Populus Baptismalis Ecclesiæ, Parochiæ incolæ. Diplomat. Bojoar. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 181. col. 1 :
Cum igitur Populus baptismalis ecclesiæ S. Martini in Lantzhuta, etc.
Vide supra Ecclesiæ baptismales.