« »
 
POSTA 1, POSTA 2, POSTA 3, POSTA 4, POSTA 5, POSTA 6, POSTA 7, POSTA 8, POSTA 9, POSTA 10, POSTA 11.
[]« 1 posta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA01
1. POSTA, Statio, loci situs, positio : Italis Posta, nostris Poste. Idem, ut opinor, sonat quod Posta 5. Charta Honorii III. PP. ann. 1232. apud Ughellum in Episcopis Senogalliensibus :
Nec non de ripa et portu, seu et aliis supradictæ civitatis vectigalibus, siliquatico, pedagio, mensuratico, et de aliis Postis et posterulis civitatis ipsius, excepta Posta S. Angeli, cujus vestri in integrum sunt proventus.
Hinc orta vox apud nostros Postes, pro veredariis, qui veredis seu equis cursoribus certas locorum positiones, stationes, et ut olim appellabant, mutationes, emetiebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A posta eo significatu Galli dixerunt Faire fausse poste, cum quis in militum recensione supposititios milites ponit, ut cohortem plenissimam exhibeat. Hæc post Cl. V. Secousse in Notis ad Statutum Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 35 :
Nous avons ordené et ordenons que nulle ne face fausse Poste, sur peine de perdre chevaux et hernois... Avons ordené et ordenons que pour eschiver les fausses Postes.... que nulz de nostre sanc et lignaige, ou autres.... ne sera doresnavant reçeu à faire monstre par cedule, ou par assertion de sa parolle, mais sera chascuns tenus desores-mais de faire monstre armée pardevant noz genz.
Statutum aliud ejusdem Regis ann. 1351. ibid. tom. 4. pag. 67 :
Les Gens-d'armes et de pié..... pourroient avoir occhaison de faire Poostez en leurs monstre, et de faire monstre pour et de un seul homme d'armes, en plusieurs et divers lieux, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta ann. 1161. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 322 :
In perpetuum donamus duas Postas Vallium positas in lacu Vighizoli... ad habendum,... et ad piscandum et ad piscari faciendum, etc.
Locus significari videtur, in lacu vel fluvio assignatus, ubi piscari potest, quod postibus seu palis sit clausus, ut et in Ch. ann. 900. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 583 :
Aquis, aquarumque decursibus, Postis seu et molendinis, atque piscationibus, etc.
Vide supra in Plexicium.
P. Carpentier, 1766.
At Gallicum Poste, pro Territoire, districtus, territorium, legitur in Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 155 :
Pour la ville et Poste de Landricourt, xiij. l. x. s.
Vide supra Posse 3. []
[]« 2 posta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA02
2. POSTA, Statio, seu apotheca. Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 423 :
Aliquis qui teneat Postam pro vendendo carbones, non possit se intromittere deportando carbones per civitatem aliter, quam ad suam Postam vel apothecam.
[]« 3 posta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA03
3. POSTA, Locus copiis ad conveniendum præstitutus, condictus, Gall. Rendezvous, Posta eadem notione Italis dicitur. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 575 :
Appropinquante itaque hora auroræ luciferæ, idem Comes ad constitutam Postam reconditurus se cum suis armigeris properavit.
Ibid. col. 619 :
Pergens recto tramite ad Petrammangam, præteriit primam Postam equitum, et non vidit, et appropinquans secundæ Postæ, volens per eamdem viam redire, invenit dictam primam Postam currere super eum.
Ubi Posta proinsidiis, Gall. Embuscade, usurpari videtur.
[]« 4 posta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA04
4. POSTA, Voluntas, arbitrium, petitio, libido, quo etiam sensu utuntur Itali. Chronic. Parmense ad annum 1296. apud eumdem Murator. tom. 9. col. 936 :
Dominus Potestas Parmæ cum certis militibus et foresteriis, soldatis ad suam Postam, equitavit super Rhegium.
Statuta Cadubrii libr. 3. cap. 40 :
Assassini qui ad Postam alterius precio vel mercede homicidium commiserint, etc. Ad ipsorum Postam vel petiti,
in Statutis Astens. fol. 37. v°. Sic etiam nostri Faire à sa Poste usurpant.
[]« 5 posta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA05
5. POSTA, Tributi species. Charta Aldefonsi Reg. Castellæ æra 1230. apud Stephanotium tom. 4. Fragm. Hist. MSS. pag. 288 :
Et sint illi decem excusati ab omni pecto, Posta,... et ab omni prorsus regio et alio tributo et gravamine in perpetuum.
Occurrit præterea in Chartis Hispanicis, apud Colmaneresium in Histor. Segoviensi cap. 13. § 12. cap. 15. § 7. cap. 18. § 2.
[]« 6 posta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA06
6. POSTA. Charta ann. 1193. apud Georg. Pilonum in Histor. Bellunensi pag. 97. v°. :
Ut debeat observare Postam et pactum cum Commune Tarvisii, etc.
Concilium Ravennense ann. 1317. cap. 15 :
Ubi vero per Postas libri usurarii non apparuerit per petentem sibi usuras restitui, etc.
Infra :
Dummodo apparuerit per Postas libri vel alio modo legitimo, mutuum vel obligationem fuisse contractam.
Hinc Postilla, de qua voce mox.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cave existimes unum eumdemque esse vocis Posta intellectum in locis a Cangio allatis : in posterioribus quippe paginam sonat : in priori vero pactum, compositionem significat, ut et in Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1146 :
Et fecit secum Postam, quod eodem die post Vesperas hora debita ordinata debebat portare.
[]« 7 posta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA07
7. POSTA, Idem quod infra Postella 1. Bernardi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 9 :
Observare per consuetudinem debent, de fratribus qui veniunt ad monasterium,... utrum ... habeant in sellis suis pectoralia et Postas.
[]« 8 posta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA08
8. POSTA, Retis genus, seu piscandi modus, quo rete ad palum in terra defixum ex una parte alligato, factoque longiori in mari circuitu, eo revertuntur piscatores unde profecti fuerant. Charta Regis Renati Comit. Provinciæ ann. 1477. pro piscatoribus Massil. ex lib. privileg. et Statut. eorumdem :
Nam piscatores utentes ingenio, sive arte vulgariter appellata de Posta, cum qua magni pisces, præcipue tuni ciguntur, sive accumulantur, etc.
[]« 9 posta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA09
9. POSTA, Propositum, consilium, Gall. Projet, plan : Posta eodem sensu dicunt Itali. Statuta Astens. fol. 1. v°. : []
Præfatus dominus potestas a vobis credendariis et consiliariis presentis generalis consilii super infrascriptis Postis .... sibi exhiberi salubre consilium postulat.
[]« 10 posta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA10
10. POSTA, Cursus cum veredis seu equis cursoribus, Gall. Poste. Comput. ann. 1502. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 82. col. 1 :
Ad causam dictæ litteræ mandatæ per dominum S. Valerii dominis consulibus Nemausi prædictis, plures Postas currere fecerunt.
[]« 11 posta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 431c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POSTA11
11. POSTA, f. Opportunitas ; quo sensu ea voce utuntur Itali. Inquisit. ann. 1371. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 428. col. 1 :
Item habet excusatum, videlicet majorem Postam collectæ generalis.