« »
 
PRÆCO, PRÆCONARE.
[]« Præco » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECO
PRÆCO, Prætor, seu Judex Urbanus, Major, nostris Maire. Charta Donationis Burgi Angeriacensis Abbati S. Joannis a Guillelmo Duce Aquitaniæ factæ anno 1048. apud Beslium pag. 430 :
Ipse etiam Abbas habet in villa credentiam 15. diebus : habet etiam Præconem in villa, etc.
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 55 :
Super Illustrium vitam, et eorum sanitatem, nemo judex existit, nisi Imperator. Super vitam bannitorum condemnatorum, nullus nisi verus Præco judicabit.
Art. 56. § 1 :
Præco communis, cum a judice et Scabinis fuerit electus, Regi tenetur fidem facere secundum jus Liberorum.
Art. 61. § 3 :
Præco ad minus dimidium mansum habere debet proprietatis. Omnes illius jurisdictionis ab ortu solis, si judex ibi fuerit, usque ad meridiem judicium debent expectare.
Ubi Præcones isti, quos Saxones Fronbotten i. e. missi dominici vocant, sunt minores Scabini, ut observat Gryphiander in Wichbildis Saxonicis cap. 57. Præcones vero ejusmodi ex Liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligebantur, ut est in lib. 1. art. 2. § 5. Concilium Saltzburgense ann. 1281. can. 15 :
Statutum... contra Patronos, et judices et Præcones editum, qui bona invadunt decedentium Clericorum, etc.
Adde Metropolim Salisburgensem tom. 2. pag. 30. 574. tom. 3. pag. 398. 409. Charta Friderici II. Imp. ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernsehensi :
Scultetos et Præcones de cætero nullos instituat ad quod officium Abbas viros aptos, quos voluerit, provideat, etc.
Consuetudines Arkenses ann. 1231. in eodem Tabulario S. Bertini :
Præco vero Choræ neminem pandare potest, nisi per judicium Choremannorum.
Id est, Major villæ. Infra :
De vino vel cervisia male mensuratis, quinque solidos, de quibus habebit Præpositus duos, Chora 2. solidos, et Præco 12. denarios.
Nescio an hac notione Præconem intellexerit Gauterius de bellis Antiochenis pag. 443 :
Dux igitur Vicecomitem (Antiochiæ) ad se vocari jubet, Vicecomes Prætorem, Prætor Præconem, Præco judicem, etc.
Vide Poprauco. et Haltaus. Glossar. German. voce Fronbote, col. 535.
Præconatus, Majoratus, Gall. Mairrie. Tabular. S. Bertini ch. 109 :
Recognoverunt se vendidisse.... et ad Legem werpivisse cum omnibus solemnitatibus, quæ in venditionibus et werpitionibus solent et debent adhiberi pro evidenti necessitate sua Præconatum, sive Majoratum, [] terras, nemora, et alia quæcumque habebant, et habere consueverant in dominio de Arques, etc.
Charta Gervasii de Castello novo ann. 1286. in Tabul. Monast. S. Vincentii de Nemore :
Custodiant, et ab omni læsione prælegant, videlicet de meo proprio Præconatum Castri novi de dono Garzonis Brusle, Præconatum Brueroliarum de dono Nicolai Gardin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco, Concionator, in charta ann. 1208. Vide infra in Præconare.
P. Carpentier, 1766.
Preco B. Mariæ Virginis, an S. Bernardus ? Charta apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 546 :
Datum Muncheberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio in vigilia sancti Preconis B. Mariæ Virginis gloriosæ.
An præsentationis ?
Præco, Apparitor, viator, Italis Commendador, nostris Serjant : in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 14. Ita præcones, pro iis, quos servientes dominicos, seu Sergeans de Seigneuries appellamus, usurpat Regestum Castri-Lidi in Andibus f. 48 :
Præco de Susa debet hominium et ligeriam Domino Susæ, etc.
Infra :
Si Præco custodierit prisonem in castello, expensam suam debet habere, et facere ea, quæ ad Præconarium pertinuerint.
Charta ann. 1348. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Sit eis licitum constituere et creare bajulos, judices, notarios, et Præcones.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconatus, Præconis officium. Statuta Massil. lib. 1. cap. 39 :
Generaliter decernimus ut præco publicus civitatis Massiliæ teneatur annuatim jurare se bona fide Præconatus officium exercere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco Vini, Qui vinum venale proclamat, Gall. Crieur de vin. Huic sua erant jura a præconis publici privilegiis distincta. Apud Bituricas duodecim ejusmodi præcones instituti erant, quibus suus erat præfectus. Charta Ludovici Junioris Reg. Franc. ann. 1141. apud Thomasserium in Biturig. pag. 61 :
Adsint omnimodo Præcones in urbe (Bituricensi) xii. habeantque quique per tabernas suas cum solito clamitante præconio per civitatem, ut mos eorum est, vina delibanda portaverint de primo incrallo denarium unum ; in secunda vero aut tertia, ampliorive, si fiat, admiratione (f. adeneratione) pretii tabernarum apertione, quotiescumque sic secundo vel sæpius reclamitaverint, de quocumque incrallo denarios singulos præconii jure recipient... Verumtamen si quando banna fieri præceperimus, aut ille qui Præconibus præest, etc.
Vide Clamator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Preconiarius, Eadem notione, in Litteris Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1168. tom. 1. Ordinat. pag. 16 :
Tabernarii et Preconiarii vinum non emant Aureliis, ut ibidem revendent in taberna.
Ibid. in versione Gallica :
Li tavernier, li Crieur de vins n'achetoient vin à Orliens, etc.
Præcones, Circulatores, in Canonib. Hibern. lib. 42. cap. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco, Stimulator, nostris Boutefeu. Ivo Carnot. Epist. 192 :
Hæc et his similia Præcones hujusmodi non intelligentes aut non legentes suadent monachis ut monasteria sua deferant.
[]« Præconare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 454a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECONARE
PRÆCONARE, Prædicare, extollere, Préconiser. Gloss. Græco Lat. : Κηρύσσω, Præcono, predico. Martianus Capella lib. 17 :
Ingressuros etiam cunctos nominatim vocabat fama Præconans.
S. Eulogius lib. 1. Memorial. Sanct. :
Solvite divinis laudibus ora, summique Redemptoris beneficia extollentes, Præconate et dicite, etc.
Infra :
Qui liber... vestrorum actuum gloriosam memoriam Præconatur.
[] Adde lib. 2. cap. 1. lib. 3. cap. 13. Præconari etiam dixit Honorius Augustodunensis lib. 3. c. 1. Vide S. Maximum Homil. 1. de Natali Domini, Petrum Bles. Homil. 6. Joannem Sarisber. lib. 7. Policrat. cap. 19. 23. et aliis locis, Herimannum de Restaurat. Monaster. S. Martini Tornacensis cap. 114. Eadmerum lib. 2. Hist. Novor. Acta S. Foranni Abb. n. 5. Acta Archiep. Rotomagens. pag. 447. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconari, Declarare, pronunciare. Chronic. S. Trudonis apud Acher. tom. 7. Spicilegii pag. 375 :
Hinc episcopalis interdictio, quæ sacrilegos illos Præconabatur ex oblatione fidelium non debere stipendiari, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconare, Proclamare. Chron. Bergom. ad ann. 1393. apud Murator. tom. 16. col. 877 :
Die Veneris xii. Octobris dicti anni cridatum et Præconatum per et inter Nobiles, etc.
Vide in Crida.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconare, Cantare, vel recitare. Mirac. S. August. Cantuar. tom. 6. Maii pag. 409 :
Ad nonam, dum Missa intonatur, ille intentus orabat : dum Evangelium Præconatur, etc.
Præconari, Alia notione. Anonymus lib. 4. de Miraculis S. Benedicti c. 12 :
Quidam rusticus, dum Sacerdote ex more Præconante, audisset celebrem solemnitatem translationis patris Benedicti annuntiari,... parvi pendens ejusdem præceptum Sacerdotis, qui jusserat omnes parochiales suos esse feriatos, statuit eo die agriculturæ operam dare, etc.
Ubi Præconari, est quod dicimus Faire le Prône : adeo ut non tam improbanda sit Salmasii sententia, quam attigimus in Descript. Ædis sophianæ num. 81. qui postremam hanc nostratem vocem a præconium deducendam putavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Certe ea notione Præconari, pro concionari, occurrit in Sententia Navarri Episc. Conseran. ann. 1208. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 93 :
Abbatis præconem obmutescere facientes, alium qui quotidie Præconaretur, auctoritate consulum et populi creaverunt.
Præconabilis, Prædicabilis, prædicandus. S. Eulogius lib. 1. Memor. Sanct. :
Præconabili stylo
. Idem in proœmio Documenti Martyrii :
Siquidem Præconabilis est virorum victoria, excellentior tamen fœminarum extollitur palma.
Et lib. 1. Memor. Sanctor. :
Non tamen parvipendenda est invictissimi illius Joannis constantia Præconabilis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconatio, Vaticinium, prædictio, in Guidonis Discipl. Farf. c. 49 :
Crux Prophetarum Præconatio, Crux scandalum Judæorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconatus, Eadem notione. Mirac. S. Johannis Beverlac. tom. 2. Maii pag. 144 :
Cum et præter morem consuetam horam surgendi prævenirent, et bipartitus lapidum casus, Præconatus vicem gerens, eis persuasisset, ut alio se transferrent, etc.
Hinc
Præconizare, Vaticinari, prænunciare. Vitæ Abbatum S. Albani :
Præconizabat eum.... Conventum conculcaturum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconizare, Promulgare, bannum indicere, denunciare. Statuta Edwardi I. Regis Angl. ann. 1283. apud Rymer. tom. 2. pag. 262 :
Item si quis intraverit de die ortos, vineas, etc. postquam quolibet anno Præconizatus fuerit, in 2. solidis et dimidio... pro justitia puniatur.
Charta Libertat. Bellomont. ex Cod. MS. Coislin. nunc Sangerm. :
Pro quolibet porco ipsorum... et ratione panagii Præconizati....[] Sed panagium Præconizatum tantummodo nobis solvent. Præconizata igitur pace,
in Vita S. Cathar. Senens. tom. 3. April. pag. 919. et 936. Præconizata guerra, in Charta Confœderationis ann. 1369. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1504.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconizare, Præconis voce causam condemnationis alicujus rei declarare. Id moris a Romanis accepimus, apud quos istud erat præconis inter cætera officium, ut lictoribus de damnatis pœnas exigentibus, eorum elogium pronuntiaret legesque timendas populo inculcaret. Unde illud Horatii Od. 4. lib. 1 :
Sectus flagellis hic triumviralibus
  Præconis ad fastidium.
Charta ann. 1276. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 25. col. 2 :
Petrus Libardi de Saisseu testis juratus, interrogatus si unquam vidit fieri Præconisationes de aliqua justitia corporali quam fecerit, et alii per dictos Comites, dicit quod non ; quia non Præconizantur parvæ justitiæ, nisi justitia de morte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconizare est in jus citare, vocare, præsertim cum illud fit publica promulgatione. Charta apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 1618 :
Et ibidem fuit voce proclamatus et Præconizatus nobilis vir Oliverius de Quelen... cui Præconizationi comparuit ibidem nobilis vir Conanus de Pontquellec.
Statuta Massil. lib. 5. cap. 53 :
Rector vel judex, vel ullus alius officialis curiæ non valeant ipsum (civem) facere Præconisare, nisi constaret manifeste ipsum requisitum esse vere contumaciam (contumacem.) Personnes appellées ou Préconisées,
in Consuet. Pictavens. art. 444.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconizatio, Præconium, criminis et judicii per præconem denuntiatio, bonorum alicujus præconium, atque etiam quævis publicatio. Charta ann. 1276. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 24 :
Item dicit quod Præconisationes justitiarum consueverunt fieri ad mandatum Correariorum ; aliæ vero Præconisationes factæ sunt et fieri consueverunt nomine Archiepiscopi et Comitum, excepta Præconisatione miraculorum, quæ solum habent fieri per Archiepiscopum. Item quod Præconisationes ponuntur et consueverunt poni per curiam Archiepiscopi.
Edictum Johannis Regis Franc. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. pag. 606 :
Impediverunt et perturbaverunt tam circa precepta et Preconizationes penales, etc.
Epistol. Alphonsi Reg. Aragon. inter Conc. Hisp. tom. 3. pag. 661 :
Perturbatis, diversa mandata pœnalia, inhibitiones et banda ac diversas Præconizationes contra libertates ecclesiasticas..... faciendo.
Adde Menester. Hist. Lugdun. pag. 12. 101. et Statuta Massil. lib. 1. c. 1. § 1. Vide Crida.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconisatio, Quod propter præconizationem domino exsolvitur. Charta ann. 1348. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Sit eis (dominis de Masalgis) licitum... Præconisationes facere,.... et Præconisationes habere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconisari dicebatur dominus alicujus loci, cum eo adveniens, vexilloque ejus in loco eminentiori apposito, præconis voce dominus proclamabatur. Enumeratio jurium Comit. Biterr. in civit. Albiensi ann. 1252 :
Item quando idem dominus Rex fecit transitum per terram Albiensem, tunc cives Albienses præstiterunt eidem sponte juramentum fidelitatis tanquam domino, vexillum ipsius fuit appositum supra ecclesiam cathedralem, [] et fuit Præconisatum pro ipso in eadem civitate.
P. Carpentier, 1766.
Præconia, Præconis seu apparitoris officium. Correct. statut. Cadubr. cap. 89 :
Neque possint dicti caballarii aliquo pacto in officio Præconiæ se impedire.
P. Carpentier, 1766.
Præconisatio Armorum, Convocatio ad arma. Libert. Figiac. ann. 1318. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 663. art. 12 :
Præconisatio armorum mandato nostro aut nostrarum gentium, etc.