« »
 
[]« Præsens » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 467b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAESENS1
PRÆSENS, seu Præsentalis, dictus unus e Magistris militum, quod in procinctu seu comitatu Principis ageret, et Præsentalibus numeris præesset, ut docet Notitia Imperii, ubi
Magistri equitum et peditum in præsenti duo recensentur, alii tres per Orientem, Thracias et Illyricum. Magister militum præsentalis
, ibidem, sub cujus dispositione militabant Palatinæ Vexillationes 5. Comitatenses 7. Legiones Palatinæ 15. Auxilia Palatina 18. ex quibus conficitur Præsentes appellatos, quod præsentes adessent in comitatu Principis, et in eo militarent, atque adeo Palatinæ militiæ ad custodiam Imper. addictæ præessent, ex qua qui erant, Præsentales pariter dicebantur, ut et Domestici, qui in Palatinis scholis militabant, in leg. 4. Cod. Th. de Protect. et domesticis. (6, 24.) Adde leg. 17. eod. Cod. de Re milit. (7, 1.) Magister præsentis militiæ, apud Marcellinum Comitem in Zenone, Magister militum præsentum, apud Scholiastem Juliani Antecess. cap. 83. Magister militum præsens, apud Jornandem de Successione regnorum, Στρατηγός τῶν ϰαλουμένων πραισέντων apud Evagrium lib. 4. cap. 3. Στρατηλάτης τοῦ πραισέντου, apud auctorem Chronici Alexandr. pag. 752. Κόμης πρεσέντου, apud Theoph. ann. 1. Justini Thracis. Ipsa dignitas, Magisterium præsentale, eidem Marcellino in Justiniano post Basilii Cos. 4. Præsentanea dignitas, Senatori lib. 11. Epist. 1. Τιμὴ τοῦ Πραισεντίου, Simocattæ[] lib. 1. cap. 7. nuncupatur. Concil. CP. sub. Menna act. 5 :
Καὶ τοῖς ἀνδρειοτάτοις στρατηγοῖς τοῦ θείου πραισέντου.
Leges Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. col. 2 :
Et cum Præsentalibus suis capitula ista relecta omnibus placuerunt.
Præsentia Militaris, in Diurno Romano cap. 2. tit. 2. 4. idem quod præsens militia, de qua supra :
In unum convenientibus nobis, ut moris est, id est cunctis Sacerdotibus et proceribus Ecclesiæ, et universo clero, atque optimatibus, et universa militari Præsentia, seu civibus honestis, etc.
Vide Gloss. med. Græcit. in Πραίσεντον.
In Præsenti Venire, Coram sisti, Venir en presence. Lex Bajwar. tit. 12. cap. 2. § 1 :
Tunc judex jubeat eum in Præsenti venire, et judicet ei, etc.
De Præsenti, Jam nunc, quomodo Galli, dés à présent dicunt. Conventus apud Andelaum apud Gregor. Turon. lib. 9. cap. 20 :
Et quod exinde fidelibus personis ablatum de Præsenti recipiat.
Adde Decretionem Childeberti Regis cap. 12. Occurrit non semel.
Ad Præsente, Eadem notione, in Gestis purgat. Felicis Episc. Aptungitani :
Ad præsente Epistolam recognovi.
Formula nostris familiaris, A present.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Præsens, in Vita MS. S. Winwaloei fol. 140 :
Me autem ad Præsens corpore moriturum scitote ;
id est, jam, modo, Gall. Presentement, maintenant.
Præsentes, pro Præsides usurpasse quosdam Scriptores, observatum a Salmasio ad Lampridium pag. 208.