« »
 
PRECATORIUM 1, PRECATORIUM 2.
[]« 1 precatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATORIUM1
1. PRECATORIUM. Exstat in lib. Epistolarum S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Epistola 108. sic inscripta :
Precatorium memorandi fratrum doctorum.
Continet autem formulam Brevis, uti vocant, mortuorum, quo scilicet memoria defunctorum fratrum, seu monachorum, unius monasterii, alterius monasterii fratribus commendatur. Unde memorandi, hoc loco, vox vim habet memoriam faciendi : pro doctorum vero indubie legendum defunctorum, quod non advertit Serrarius, quæ vox forte contracta erat in MS.
[]« 2 precatorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 483b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRECATORIUM2
2. PRECATORIUM, Mensarii chirographum ad pecuniam ab alio mensario alio in loco accipiendam, Gall. Lettre de change. A formula in ejusmodi chirographis usitata sic dici videtur. Epist. Henrici de Villariis ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 560. col. 2 :
Item, duo Precatoria in publica forma confecta, per Guigonem Frumenti sigillata sigillo meo, super dictis quantitatibus recipiendis apud Venetias.
Paulo supra ibidem legitur :
Super quatuor millibus florenis tradendis... apud Venetias.