« »
 
PROTRACTUS 1, PROTRACTUS 2.
[]« 1 protractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 545a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTRACTUS1
1. PROTRACTUS, In jus tractus. Charta Philippi Aug. ann. 1194 :
Qui per Scabinos Protractus fuerit de assultu domus, sexaginta libras perdet.
Ibid. :
Quicumque alium occiderit, vel ad mortem vulneraverit, si justitiæ nostræ eum detinere volenti quispiam violentiam fecerit, in voluntate nostra erit de illo facere sicut et de eo qui forisfactum fecerit, si Protractum hoc fuerit per Scabinos.
Pluries ibi. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Si Protractus fuerit, quod arma portaverit, quæ a Choro sunt prohibita, tres libras emendabit.
Charta Guidonis de Castellione Comitis S. Pauli ann. 1257. in eodem Tabul. :
Omnes emendas, in quibus homines de Arkes damnati sunt et Protracti pro facto cujusdam hominis inventi mortui, vel submersi, etc.
Privilegia villæ de Commines ann. 1364. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 523 :
Et que pour quelconques fait que fache ou ait fait uns bourgois ou bourgoise, dedens le franquise de Commines par jour, Pourtret convient que il soit pardevant mes Eschevins de Commines.
[]« 2 protractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 545a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROTRACTUS2
2. PROTRACTUS, Exemplar, Gall. Modele. Reg. capit. Carnot. ad ann. 1518 :
Fiat repositorium secundum Protractum in capitulo exhibitum.
Ibid. ad ann. 1519 :
Visis in capitulo duobus exemplaribus seu Protractibus differentibus per magistrum latomorum ecclesiæ præsentatis, etc.
Vide Portractus.