« »
 
PUBLICATIO 1, PUBLICATIO 2, PUBLICATIO 3, PUBLICATIO 4.
[]« 1 publicatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICATIO1
1. PUBLICATIO, Publica direptio, in Glossar. Gasp. Barthii ex Baldrici Hist. Palæst. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 163.
[]« 2 publicatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICATIO2
2. PUBLICATIO, Frequentia, Gall. Concours. Acta S. Eparchii tom. 1. Jul. pag. 412 :
Cœpit ipsa Publicatio seculi ei esse horribilis.
[]« 3 publicatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICATIO3
3. PUBLICATIO, Propagatio, Gall. Population. Lit. ann. 1341. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 195 :
Quia repertum extitit articulos supradictos fore necessarios et utiles ad majorem Publicationem et augmentationem dictæ bastidæ, etc.
[]« 4 publicatio » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICATIO4
4. PUBLICATIO, Actus publicandi infamiæ causa nomina officialium, qui sibi aliquid de bonis comunis usurpassent. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 106 :
Quod nomina Publicatorum in consilio legantur. - Statuimus quod si aliquis notarius, vel aliquis alius officialis condempnatus fuerit occasione sui officii per Publicationem factam de eo per eos, qui facere potuerunt, quod in eo malefecerit, vel de pecunia comunis, vel de rebus comunis furtum fecerit, abinde in antea non sinant esse perpetuo in officio comunis bon., et scribantur in uno quaterno ipsi omnes et alii, qui cessare debent per Publicationem de eis factam, et in quolibet conscilio electionis legantur, donec cessare debuerint.
Fr.