«
Publicum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICUM1
PUBLICUM, Tributum, vectigal, Græcis
δημόσιον. Gregorius
Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 44 :
Alius quoque tributa publica deferens,
sacculum pecuniæ, dum iter ageret, negligenter amisit. Adpropinquans autem civitati,
recognoscit se amisisse Publicum quod ferebat.
Utitur etiam Historia Miscella,
ubi Theophanes habet
δημόσιον. Vide in
Publice.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cens. eccl. Rom. apud
Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 871 :
Romana ecclesia debet habere
totam arimanniam massæ Fiscaliæ et totum Publicum ejusdem,... et totum Publicum de
Adriano.
Passim ibi. Vide supra
Publicalium.
Publicarium, Eadem notione. Gloss. Gr. Lat.
Δημόσιον,
τελώνιον,
publicarium. In Castigat. ex
MSS.
Publicanum. Vocabul. utriusque Juris :
Publicaria dicuntur ea quæ ob
aliquod delictum sic enorme in publicum ærarium devolvuntur.
Charta Friderici Imper. ann. 1158. apud Ughellum tom. 2. pag. 518 :
Cum portis,....
Publicariis, mercatis, stationibus, redditibusque villarum.
Alia Ottonis IV.
Imp. ann. 1209. ibidem pag. 375 :
Cum omni jurisdictione, cum Pado, ripis, piscariis, paludibus, stratis, viis,
pascuis, silvis, et Publicariis universis, etc.
Occurrit ibi non semel.
Publicarius, Publicanus. Julius Firmicus lib. 3. cap. 8 :
Faciet etiam in omnibus
actibus Publicarios.
Publicum, Fiscus, ærarium publicum, ut in Pragmatica Sanctione Justiniani cap. 23. et apud
Julian. Antecess. Const. 1. § 1. 2. Constit. 30. 46. 89. § 5. 6. Leges Luithprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. col. 1 :
De
possessione, quam aliquis de Publico habet, etc. Infiscari ad Publicum,
fisco
addici, ibid. pag. 59. col. 2.
Liutpr. 77. (6, 24.)
In publico componere, id est fisco, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 54. § 1. et alibi
non semel, in Legib. Popularib. Tassilonis cap. 2. etc.
In publicum revocare, fisco
addicere, confiscare, in Capitul. 1. ann. 809. cap. 30. in Capit. 2. ejusdem anni cap. 1.
lib. 3. Capitul. cap. 47. etc. Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. pag. 22. 24. 25. et
alibi : præterea Notas ad Alexiadem pag. 262. Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 1. col. 968.
Impublicare, In
publicum, seu fiscum redigere, confiscare. Charta Desiderii Regis
Longobard. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 8 :
Et dum ad aures Excellentiæ
nostræ pervenisset, fecimus eum apprehendere et in vincula mittere, et omnes res ejus,
secundum quod edictum continet, paginæ Impublicare.
Vide
Publicare 2.
In Publico, Palam,
En public. Capitula Caroli Magni lib. 1. cap. 81. 75. :
Nec in
Publico vestimenta lavare, nec berbices tondere habeant licitum,
in diebus
Dominicis.