« »
 
PULSA 1, PULSA 2.
[]« 1 pulsa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 564c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULSA1
1. PULSA, Columna, ut videtur. Gualvan. Flamma apud Murator. tom. 12. col. 1009 :
Cives de Papia sui idoli Regisolis absentiam non sustinentes, quod Mediolanenses de alta pila dejecerant, cum civitatem superassent, in civitate Mediolani per domos et familias frusta et petias comparaverunt, et ipsum deintegrantes deauraverunt, et in Pulsa alta erexerunt, et tenet manum extensam versus Mediolanum. Polza
Italis dicitur balistæ sagitta.
[]« 2 pulsa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 564c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULSA2
2. PULSA. Vita Lietberti Episc. Camerac. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 697 :
Nihil faciebat imprudenter, nihil audacter ; in peccatis autem suorum vel pellebat omnino iram, vel ita frænabat ut esset Pulsæ similis ;
id est, ni fallor, arteriæ pulsui, quæ semper æquali motu pulsat.