![[]](img/image.png)
1. PURA. In puras credere, recensetur inter superstitiones paganorum, apud S.
Audoenum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15. tom. 5. Spicil. Acher. pag. 215 :
Nullus Christianus in Puras(al. Pyras)credat, neque in cantu sedeat, quia opera diabolica sunt.