« »
 
REGALITAS 1, REGALITAS 2, REGALITAS 3.
[]« 1 regalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 089a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALITAS1
1. REGALITAS, Idem quod Regalia 1. Dignitas regia, in Statutis Roberti II. Regis Scotiæ cap. 14. 16. Stat. Rob. III. cap. 45.
Royauté
nostris, Royaltie, apud Edw. Cokum ad Littletonem sect. 73. Concilium Wintoniense ann. 1021 :
Hæc sunt Statuta Canuti Regis Anglorum et Danorum,... ad laudem et gloriam Dei, et sui Regalitatem, et commune commodum, etc.
Knyghton ann. 1291 :
Ad feoffandum electum (Regem Scotiæ) in tota Regalitate et dignitate, etc.
Thomas Walsinghamus pag. 478 :
Bonam et sufficientem securitatem faciat petitoribus et custodibus et communitati regni Scotiæ, restituendi idem regnum cum tota Regalitate, dignitate, dominio, libertatibus.
Vide Nomolexic. Th. Blount in Royalties.
P. Carpentier, 1766.
Imo et imperialis dignitas ; nostris alias Réauté. Charta Otton. III. imper. ann. 990. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 327. col. 2 :
Nec [] alicui sedi aut ecclesiæ, excepto nostræ Regalitati.... subjaceat.
Consolat. Boetii MS. lib. 2 :
Quant Rome fut premier fondée,
Elle fut grant temps gouvernée
Par les rois et par leur lignage :
Mais pour les mauls et pour l'outrage
Qu'il fesoient en la contrée,
Leur Réauté leur fut ostée,
Et fu le roy desroyauté,
Et effacié de la cité.
Convivium quoque, quod in vigilia Epiphaniæ, rege faba electo, fieri erat solitum, Royaulté nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1470. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 462 :
Le Samedy veille de la Tiphaine,... après ce que le suppliant et son plus prouchain voisin...... orent fait leur Royaulté, etc.
[]« 2 regalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 089b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALITAS2
2. REGALITAS, Titulus Regum honorarius. Diploma Ludovici Pii Imp. apud Nicol. Zyllesium in S. Maximino pag. 13. et Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. col. 299. :
Attulit nostræ Regalitati quoddam privilegium, etc.
Aliud Lotharii Reg. Franc. ann. 987. apud Michaelem Carbonellum in Chron. Hispan. pag. 8 :
Nostræ Regalitatis decreto confirmare dignaremur. Nostram adiit Regalitatem,
in Charta Ottonis Regis ann. 965. apud Marlotum in Metropoli Remensi lib. 4. cap. 27. et in alia Henrici Imp. ann. 1065. in Probat. Histor. Luxemb. pag. 29 :
Unde Abbas in militiam ire vel prædecessoribus nostris, vel nostræ Regalitati in secundo semper anno servire debuit, etc.
Vide eumdem Zyllesium pag. 27. 43. Bartholomæum Fizenium in Histor. Leodiensi pag. 233. Witikindum Meibomii pag. 219. Annales Benedict. tom. 4. pag. 214 Galliam Christ. tom. 4. Instr. col. 228. etc.
P. Carpentier, 1766.
Hunc etiam sibi arrogat Gelia uxor Willelmi comitis, in Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 65. r° :
Ego in Dei nomine Gelia famula Christi.... pro remedio animæ meæ, seu patris mei vel matris meæ, necnon domini Willelmi comitis præcellentissimi, per præceptum nostræ Regalitatis conferre dignaremur, etc.
[]« 3 regalitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 089b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGALITAS3
3. REGALITAS. Tenere in Regalitatem, Jure regio possidere. Charta Jac. reg. Scot. ann. 1450. in Chartul. eccl. Glasg. ex Cod. reg. 5540. fol. 96 :
Episcopi Glasguenses teneant de nobis dictas terras in meram, puram et liberam Regalitatem seu regaliam, in feodo et hæreditate in perpetuum, cum universis et singulis commoditatibus, etc.