« »
 
REPLICATIO 1, REPLICATIO 2.
[]« 1 replicatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 131b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPLICATIO1
1. REPLICATIO, in veteri Vocabul. Jur.
est exceptionis factæ exclusio ; et sic est quædam exceptio competens actori contra exceptionem rei, et istam semper opponit actor : et contra Replicationem actoris datur duplicatio reo ; et iterum contra duplicationem rei datur actori triplicatio : et sic in infinitum extendere licet.
Tabularium Calense pag. 139. ad ann. 1256 :
Die assignata coram nobis..... ad interloquendum super exceptionibus ex parte dictarum monialium, et Replicationibus ex parte dicti magistri, etc.
Charta ann. 1273. apud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 277 :
Rationibus, exceptionibus, cavillationibus, Replicationibus et defensionibus tam juris quam facti.
Statuta Montis regalis pag. 86 :
Insuper quia sæpe dictum est supra, quod etiam discussis, vel non discussis, exceptionibus procedatur, ne processus causæ impediatur, statutum est, quod omnes exceptiones, Replicationes et triplicationes, dilatatoriæ, declinatoriæ, peremptoriæ, etc.
Sed hæc sunt Jurisconsultis familiaria. Glossæ Lat. Græc. : Replicacio, Ἀντιπαραγραφή. Aliæ Græco-Lat. : Ἀντιπαραγραφή, Replicacio, proscripcio, Replicatio, perscriptio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Replicatio Beneficii, Remuneratio, compensatio. Diploma ann. 1322. [] apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 470 :
Ut pro Replicatione beneficii temporalis, memoria nostri et prænominatarum defunctarum in omnium fratrum orationibus apud Deum jugiter habeatur.
[]« 2 replicatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 131c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPLICATIO2
2. REPLICATIO, Repetitio. Stat. comitat. Venaiss. sub Clem. PP. VII. cap. 23. ex Cod. reg. 4660. A :
Quia in testium attestationibus ordinandis, aliqui ex dictis notariis... verbis fabulatoriis, infructuosis utuntur, statuimus quod verba superflua omittendo inantea..... sic se habeant,... talis testis productus, etc. et ita successive continuent, sine Replicatione verborum.