« »
 
SACRARIUM 1, SACRARIUM 2.
[]« 1 sacrarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 260c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRARIUM1
1. SACRARIUM, Ἱεροτεῖον, βῆμα, ἅγιον βῆμα, Pars ædis sacræ, ubi sunt Sancta Sanctorum, in Gloss. Lat. MS. Reg. in quo sacra reponuntur, ab inferendis et deportandis sacris dictum. Synodus Nicæna Arabica edit. Alph. Pisani cap. 16.
Sacrarium
interpretatur, ubi est altare, quod Codex Gr. vocabat θυσιαστήριον. Concilium Vasense cap. 3. de Presbytero :
Cujus officii est Sacrarium disponere, et Sacramenta suscipere.
Epistola Lupi Tricassini et Euphronii Augustod. Episcoporum :
Subdiaconos autem ad pacem inter se in Sacrario oportet accedere.
Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 13 :
Si vasa nitentia et clara, si Sacrarium mundum, si lucernæ accensæ, etc. Sacrarium B. Petri Apostoli,
apud Anastasium in Sergio PP. pag. 61. Vide Gregorium Turon. lib. 4. Hist. cap. 1. 31. 41. lib. 8. cap. 7. et in Vitis Patrum cap. 8. num. 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrarium, Pars altaris, ubi reponitur pyxis, in qua sacra Eucharistia asservatur, nostris vulgo Tabernacle. Conc. Hispal. ann. 1512. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 20 :
Ordinamus ut in omnibus ecclesiis....... adsit Sacrarium ac loca bene constructa et ornata cum bonis seris et clavibus, in quibus reponantur SS. Sacramentum, oleum ac chrisma.... Jubeantque pariter ut diu noctuque ardeat lampas coram dicto loco et Sacrario.
Missale Franc. apud Mabill. de Liturg. Gall. pag. 303 :
De ipsis oblationibus tantum debet in altario poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in Sacrario maneat.
Sacrarium, generaliter pro templo sumi, maxime apud gentiles, observatum ab aliis. Sed et ita usurparunt Scriptores Christiani. Ammianus lib. 26 :
Confugit ad ritus Christiani Sacrarium. Sacraria Dei
dixit Salvianus lib. 3. Vita S. Joannis Eleemosynarii, interprete Anastasio Bibl. num. 80 :
Loqui autem in Sacrario omnino non permittebat ; sed in conspectu omnium foras mittebat eum, dicens si quidem ut orares venisti huc, etc.
Mirac. S. Walpurgis sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 300 :
Puella a nativitate cæca... cœpit... totis anhelare præcordiis, ut ad Sacrarium venire mereretur beatissimæ virginis..... Ubi vero ventum est ad diu optatum basilicæ aditum, etc.
Adde Sidonium lib. 8. Epist. 4. Sic etiam usurpare videtur Tabularium Bellilocense in Lemovicibus Ch. 85 :
Post nostrum [] discessum in dominio S. Petri remaneat, et S. Primi ad Sacrarium, sic ut nullus homo de communia S. Petri alienare voluerit, etc.
Ch. 130 :
Omnia superius nominata Deo et S. Petro offerimus ad sacrificium sacrandum, et ad luminaria concinnanda ante altare S. Petri, et omni tempore ad Sacrarium supradictæ res permaneant.
Ch. 145 :
Post mortem meam similiter ad Sacrarium remanere voluit.
Sacrarium, quod alias Secretarium, Diaconicum, Sacristia. Gloss. Lat. Gr. : Sacrarium, ἱεροθήϰη. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 6 :
Sacrarium dicitur, quia ibi sacra reponuntur et servantur.
Gregorius M. in Sacrament. pag. 69 :
Et expectant Pontificem, vel qui vicem illius tenuerit : qui dum veniens de Sacrario processerit ante altare ad orandum, etc.
Ordo Romanus :
Processionem coram Episcopo acturis, a Custode Ecclesiæ in Sacrario ornamenta præbenda sunt.
Occurrit ibi hac notione non semel, ut in lib. 4. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 41. Flodoardus lib. 2. cap. 2 :
Quando Siggo quidam Sigeberti Regis Referendarius, virtute B. Martini, cujus idem Gregorius tunc secum habebat pignera, in Sacrario domus Ecclesiæ Remensis auditum surdæ recepit auris. Custos Sacrarii,
qui aliis Sacrista, in Regula S. Isidori cap. 19. Vide Anastasium Bibl. in Gregorio M. pag. 44. Gregor. Turon. lib. 8. Hist. cap. 7. lib. 3. Mirac. S. Martini cap. 17. Gesta Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 126. et Ughellum tom. 7. pag. 274.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrarium, Cœmeterium. Conventus Episcop. apud Gissonam ann. 1099. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 310 :
Decreverunt autem Episcopi sub anathemate ut inter spatium cœmiterii nullus audeat inquietare, vel sacraria (id est cœmeterium) infringere, vel aliquam violentiam facere.
Vide Sacratum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrarium, Scrinium, tabularium, archivum, nostris Chartrier. Statuta Ardacensia apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 109 :
Item secundo statuimus, quod sigillum nostri capituli in Sacrario debeat esse repositum, et tribus clavibus diligenter reclusum...... privilegia quoque ipsius Ecclesiæ in scrinio, in quo sigillum est repositum, debent supradictis clavibus observari
(1. obserari.) Vide Sacristia.
Sacrarium, Sacrum ærarium, fiscus Principis, in lib. 49. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.) Vide post Sacrum 2.
Sacrarium Palatinum, et Consistorium Principis, in leg. 11. de Pœnis (9, 40), et leg. 8. 16. de Legat. (12, 12.) leg. 16. de Hæret. (16, 5.) in Cod. Theod.
[]« 2 sacrarium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRARIUM2
2. SACRARIUM, Liber continens benedictiones seu Sacrationes. Ordinar. MS. Petri Aureæ-vallis ubi de Benedictione fontium :
Fiat totum illud misterium, videlicet cruces et signacula, prout habetur, signatum in Sacrario sive collectario, ubi etiam habetur qualiter ponatur et deponatur cereus in fontes et de fontibus.